Auteur : Innocent III ; Rainaldo di Acerenza
Constitutio pro Iudaeis. Licet perfidia Iudeorum sit multipliciter improbanda, quia tamen per eos fides nostra veraciter comprobatur, non sunt a fidelibus graviter opprimendi, dicente propheta: ne occideris eos ne quando obliviscantur legis tue (Ps. 59.11), ac si diceretur appertius, ne deleveris omnino Iudeos, ne forte Christiani legis tue valeant oblivisci, quam ipsi non intelligentes in libris suis intelligentibus representant. Sicut ergo Iudeis non debet esse licentia in sinagogis [...]
Auteur : Alexander III
Sicut Judaeis non debet esse licentia, ultra quam permissum est lege in synagogis suis praesumere, ita in eis, quae concessa sunt, nullum debent praejudicium sustinere. Nos ergo, cum in sua magis velint duritia permanere, quam prophetarum verba arcana cognoscere atque Christianae fidei et salutis notitiam habere, quia tamen defensionem et auxilium nostrum postulant, ex Christianae pietatis mansuetudine praedecessorum nostrorum felicis memoriae Callisti et Eugenii Romanorum pontificum v[...]
Auteur : Alexander III
Alexander III Marsiliensi episcopo. Quia super his unde nos in literis tuis de Iudaeis scripsisti, certum canonem non habemus, fraternitati tuae significatione praesentium intimamus, quod clero tuo in unum pariter convocato, generaliter tam nostra quam tua auctoritate interdicas, ut Iudaei ostia vel fenestras in die Parasceues aperta non habeant, sed clausa teneant tota die. Mancipia quoque Christiana nulla cum eis habitare permittas, sed generaliter cunctis edicas, ne aliquis Christia[...]
Auteur : Gregorius IX ; Raymundus de Peñafort
Si alter infidelium coniugum venit ad fidem, altero remanente in infidelitatis errore, communis proles assignatur converso. Gregorius IX. Argentinensi Episcopo. Ex literis tuis accepimus, {perlatam fuisse ad synodum tuam huiusmodi quaestionem}, quod quidam de Iudaicae caecitatis errore ad Christum verum lumen {et viam veritatis} adductus, uxore sua in Iudaismo relicta, in iudicio postulavit instanter, ut eorum filius quadriennis assignaretur eidem, ad fidem catholicam, quam ipse susce[...]
Auteur : Raymundus de Peñafort ; Innocent III ; Innocent III
Innocentius III. Arelatensi Archiepiscopo. Maiores ecclesiae . . . . Item, vero queritur, utrum hujusmodi dormientibus et amentibus sacramenti saltem character in baptismate imprimatur, ut excitati a somno vel ab egritudine liberati non sint denuo baptizandi. Sunt autem nonnulli, qui dicunt quod sacramentum, que per se sortiuntur effectum, ut baptismus, et ordo, ceteraque similia, non solum dormientibus et amentibus, sed invitis etiam et contradicentibus, etsi non quantum ad rem, quant[...]
Auteur : Raymundus de Peñafort ; Alexander III
Iudaei coguntur praediales decimas solvere, aut praedia dimittere. Idem Marsiliensi Episcopo. De terris vero, quas Iudaei colunt, tuae prudentiae respondemus, ut eos ad decimas persolvendas, vel ad possessiones penitus renunciandas cum omni districtione compellas, ne forte occasione illa ecclesiae valeant suo iure fraudari.
Auteur : Raymundus de Peñafort ; Alexander III
In die Veneris sancto non licet Iudaeis tenere ostia vel fenestras apertas. Alexander III. Quia super his, unde nos in literis tuis de Iudaeis scripsisti, certum canonem non habemus, fraternitati tuae significatione praesentium intimamus, quod clero tuo in unum pariter convocato, generaliter tam nostra quam tua auctoritate interdicas, ut Iudaei ostia vel fenestras in die Parasceues aperta non habeant, sed clausa teneant tota die. Mancipia quoque Christiana nulla cum eis habitare permit[...]
Auteur : Alaric ; Constantinus ; Theodosius II
Imp. Constantinus A. ad Felicem p(raefectum) p(raetori)o Si quis iudaeorum christianum mancipium vel cuiuslibet alterius sectae mercatus circumciderit, minime in servitute retineat circumcisum, sed libertatis privilegiis, qui hoc sustinuerit, potiatur. Et cetera. Dat. XII kal. nov. Constantin(o)p(oli) ; p(ro)p(osita) VIII id. mai. Cart(ha)g(ine) Nepotiano et Facundo conss. Interpretatio Si quis iudaeorum servum christianum vel cuiuslibet alterius sectae emerit et circumciderit, a Iu[...]
Auteur : Theodosius II ; Constantinus
Imp. Constanti[n]us A. ad Evagrium Si aliquis iudæorum mancipium sectæ alterius seu nationis crediderit comparandum, mancipium fisco protinus vindicetur : Si vero emptum circumciderit, non solum mancipii damno multetur, verum etiam capitali sententia puniatur. Quod si venerandæ fidei conscia mancipia iudæus mercari non dubitet, omnia, quæ aput eum repperiuntur, protinus auferantur nec interponatur quicquam moræ, quin eorum hominum qui christiani sunt possessione careat. Dat. id. aug. C[...]
Assemblée : Usatges de Barcelona
Si quis iudeo uel sarraceno baptizatis retraxerit illorum legem uel appellauerit eos tressalidz uel renegats, uel si quis infra menia nostra uel burgos primus eduxerit gladium contra alium uel appellauerit aliquem cuguz, propter bannum emendet ad principem uiginiti uncias auri Valencie. Et si ibi aliquod malum audierit uel acceperit, nullo modo ei emendatum sit, et ille postea stet aduersario suo ad directum et iusticiam.
Auteur : Theodosius II ; Valentinianus
Impp. Theod(osius) et Val(entini)anus AA. Isidoro P(raefecto) P(raetori)o. Omnibus sceleratae mentis paganae exsecrandis hostiarum immolationibus damnandisque sacrificiis ceterisque antiquiorum sanctionum auctoritate prohibitis interdicimus cunctaque eorum fana, templa, delubra, si qua etiam nunc restant integra, praecepto magistratuum destrui conlocationesque uenerandae Christianae religionis signo expiari praecipimus, scientibus uniuersis, si quem huic legi apud conpetentem iudicem i[...]
Auteur : Jean d'Ibelin
Por quel choze l'on peut perdre son fié an et jor et por quel sa vie et por quel ces heirs. L'on peur par l'assise ou l'usage dou reyaume de Jerusalem perdre son fié en .iii. manieres : l'une an et jor ; l'autre toute sa vie ; la tierce lui et ses heirs. An et jor le peut on perdre par defaut de servise. Toute sa vie le peut on perdre par defaut de homage et par autres choses qui seront aprés devisees en cest livre. Et l'on peut perdre et pert par Deu renoyer et par estre traïtor vers [...]
Auteur : Jean d'Ibelin ; Hugues IV de Chypre
L’assise des esclas et des esclaves. Les esclas ou les esclaves qui s’enfuiront et veront au poier de aucun ou de aucune persone, si tost come il saveront l’aresteront et le manderont as sités plus prochaines de la ou sera trové, si come est avant dit, a ceaus qui seront establis de resever. Et le seignor de l’esclaf ou de l’esclave doit rendre en generau les mencions que l’on avra faites jusques a tant que il sera mené en la vile. Et quant l’on menra la chose perdue en la sité et livr[...]
Auteur : Jean d'Ibelin ; Hugues IV de Chypre
L’assise des vilains et des vilaines fuitives [...]Et de ceaus qui s'avouent pour frangomates ou esclas franchis, il doivent porter letres seelees dou visconte ou dou bailli de la contree en quoi il sont, coment il sont frans, a ce que l'on ne les puisse arester.
Auteur : Jean d'Ibelin ; Hugues IV de Chypre
L’assise des larons dou bestiall. […]Et se aucun vilain ou esclaf emble de son seignor ou de ses vilains, le seignor le peut faire quiter ou faire les mener devant les juges, et les juges doivent faire justize devant nomee…Et celui qui avra perdu le sien, les doit recovrer dou laron, se il ont de quoi, et se il n’en a de quoi il doivent livrer le laron a celui qui avra perdu le sien, se il ne doit estre pendu et doit estre en son poier tant que son seignor le delivre[...]
Assemblée : Concilium Toletantum quartum
De iudaeis autem hoc praecepit sancta synodus, nemini deinceps ad credendum vim inferre, cui enim vult Deus miseretur, et quam vult indurat (Rom. 9.18); non enim tales inviti salvandi sunt, sed volentes, ut integra sit forma iustitiae: sicut enim homo proprii arbitrii volumtate [sic] serpenti oboediens periit, sic vocante gratia Dei propriae mentis conversione homo quisque credendo salvatur. Ergo non vi sed liberi arbitrii facultate ut convertantur suadendi sunt non potius inpellendi. [...]
Auteur : Mālik Ibn Anas
وحدثني يحيى عن مالك انه بلغه ان عمر بن عبد العزيز قضى ان دية اليهودي أو النصراني إذا قتل أحدهما مثل نصف دية الحر المسلم قال مالك الأمر عندنا ان لا يقتل مسلم بكافر الا ان يقتله مسلم قتل غيلة فيقتل به.
قَاتِلُواْ الَّذِينَ لاَ يُؤْمِنُونَ بِاللّهِ وَلاَ بِالْيَوْمِ الآخِرِ وَلاَ يُحَرِّمُونَ مَا حَرَّمَ اللّه وَرَسُولُهُ وَلاَ يَدِينُونَ دِينَ الْحَقِّ مِنَ الَّذِينَ أُوتُواْ الْكِتَابَ حَتَّى يُعْطُواْ الْجِزْيَةَ عَن يَدٍ وَهُمْ صَاغِرُونَ.
Assemblée : Concilium Toletantum quartum
Tanta est quorundam cupiditas, ut quidam eam adpetentes iuxta quod ait Apostolus etiam a fide erraverint (1 Tim. 6.10); multi quippe hucusque ex sacerdotibus atque laicis accipientes a iudaeis munera perfidiam eorum patrocinio suo fovent, qui non inmerito ex corpore Anti-Christi esse noscuntur, quia contra Christum faciunt. Quiquumque igitur deinceps episcopus sive clericus sive secularis illis contra fidem christianam suffragium vel munere vel favore prestiterit, vere ut profanus et s[...]
Assemblée : Concilium Toletantum quartum
Plerique qui ex iudaeis dudum ad christianam fidem promoti sunt, nunc blasphemantes in Christo non solum iudaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam abominandas circumcisiones exercere praesumerunt : de quibus consultu piissimi ac religiosissimi principis domini nostri Sisenandi regis hoc sanctum decrevit concilium, ut huiusmodi transgressores pontificali auctoritate correcti ad cultum christiani dogmatis revocentur, ut quos voluntas propria non emendat animadversio sacerdotalis co[...]
Auteur : Mālik Ibn Anas
وحدثني يحيى عن مالك أنه بلغه أن عمر بن عبد العزيز كتب إلى عماله أن يضعوا الجزية عمن أسلم من أهل الجزية حين يسلمون. قال مالك مضت السنة أن لا جزية على نساء أهل الكتاب ولا على صبيانهم وأن الجزية لا تؤخذ إلا من الرجال الذين قد بلغوا الحلم وليس على أهل الذمة ولا على المجوس في نخيلهم ولا كرومهم ولا زروعهم ولا مواشيهم صدقة لأن الصدقة إنما وضعت على المسلمين تطهيرا لهم وردا على فقرائهم ووضعت الجزية على أهل الكتاب صغارا لهم فهم ما كانوا ببلدهم الذين صالحوا عليه ليس عليهم شيء سوى الجزية في شيء من[...]
Assemblée : Concilium Toletantum quartum
Iudaeorum filios vel filias, ne parentum ultra involvantur errore, ab eorum consortio separari decernimus deputatos aut monasteriis aut christianis viris ac mulieribus Deum timentibus, ut sub eorum conversatione cultum fidei discant atque in melius instituti tam in moribus quam in fide proficiant.
Assemblée : Concilium Toletantum quartum
Iudaei baptizati si postea praevaricantes in Christum qualibet poena damnati extiterint, a rebus eorum fideles filios excludi non oportebit, quia ut scriptum est: Filius non portabit iniquitatem patris (cf. Ez. 18.19-20).
Assemblée : Concilium Toletantum quartum
Saepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt ; quanto magis eos qui ad vitia proni sunt? Nulla igitur ultra communio sit hebraeis ad fidem christianam translatis cum his qui adhuc in veteri ritu consistunt, ne forte eorum participio subvertantur. Quiquumque igitur amodo ex his qui babtizati sunt infidelium consortia non vitaverint, et hii christianis donentur, et illi publicis caedibus deputentur.
Auteur : Bayhaqī Abū Bakr
عن عمر أنه صالح بني تغلب على أن لا يصبغوا في دينهم صبيا، و على أن عليهم الصدقة مضاعفة، و على أن لا يكرهوا على دين غير دينهم.
Auteur : Bayhaqī Abū Bakr
عن النبي صلى الله عليه وسلم قال : "من قتل معاهدا له ذمة الله وذمة رسوله لم يرح رائحة الجنة وريحها ليوجد من مسيرة سبعين عاما."
Assemblée : Concilium Toletantum quartum
Iudaei qui christianas mulieres in coniugio habent admoneantur ab episcopo civitatis ipsius, ut si cum eis permanere cupiunt, christiani efficiantur; quod si admoniti noluerint, separentur, quia non potest infidelis in eius permanere coniunctionem quem in christianam translata est fidem; filii autem qui ex talibus nati existunt, fidem atque conditionem matris sequantur: similiter et hii qui procreati sunt de infidelibus mulieribus et fidelibus viris christianam sequantur religionem, no[...]
Auteur : Abū Bakr al-Ṭurṭūshī
روى عبد الرحمن بن غنم قال : كتبنا لعمر بن الخطاب رضي الله عنه حين صالح نصارى أهل الشام : "بسم الله الرحمن الرحيم. هذا كتاب لعبد الله عمر أمير المؤمنين من نصارى مدينة كذا : إنكم لما قدمتم علينا سألناكم الأمان لأنفسنا و ذرارينا و أموالنا و أهل ملتنا، و شرطنا لكم على أنفسنا أن لا نحدث في مدائننا و لا فيما حولها ديرا و لا كنيسة و لا قلية و لا صومعة راهب، و لا نجدد ما خرب منها و لا ما كان مختطا منها في خطط المسلمين في ليل و لا نهار، و أن نوسع أبوابها للمارة و ابن السبيل، و أن ننزل من مر بنا[...]
Auteur : Bayhaqī Abū Bakr
عن أبي الحويرث أن النبي صلى الله عليه و سلم ضرب على نصراني بمكة يقال له موهب دينارا كل سنة، و أن النبي صلى الله عليه و سلم ضرب على نصارى أيله ثلاثمائة دينار كل سنة، و أن يضيفوا من مر بهم من المسلمين ثلاثا، و أن لا يغشوا مسلما
Assemblée : Concilium Toletantum quartum
Non potest erga homines esse fidelis qui Deo extiterit infidus: iudaei ergo, qui dudum christiani effecti sunt et nunc in Christi fidem praevaricati sunt, ad testimonium dicendum admitti non debent, quamvis esse se christianos adnuntient, quia sicut in fide Christi suspecti sunt, ita et in testimonio humano dubii habentur. Infirmari ergo oportet eorum testimonium qui in fide falsi docentur, nec eis esse credendum qui veritatis a se fidem abiciunt.
Assemblée : Concilium Toletantum quartum
Praecipiente domino atque excellentissimo Sisenando rege id constituit sanctum concilium, ut iudaei aut hi qui ex iudaeis sunt, officia publica nullatenus adpetant, quia sub hac occasione christianis iniuriam faciunt: ideoque iudices provinciarum cum sacerdotibus eorum subreptiones fraudulenter relictas suspendant, et officia publica eos agere non permittant. Si quis autem iudicium hoc permiserit, velut in sacrilegum excommunicatio proferatur, et is qui suppresserit publicis caedibus d[...]
Assemblée : Concilium Toletantum quartum
Ex decreto gloriosissimi principis hoc sanctum elegit concilium, ut iudaeis non liceat christianos servos nec christiana mancipia emere nec cuiusquam consequi largitate; nefas est enim ut membra Christi serviant antichristi ministris. Quod si deinceps servos christianos vel ancillas iudaei habere praesumserint, sublati ab eorum dominatu libertatem a principe consequantur.
Auteur : Theodosius II ; Constantinus
Idem (Constantinus) A. ad Ablauium p(raefectum) P(raetori)o. Qui deuotione tota synagogis Iudaeorum patriarchis uel presbyteris se dederunt et in memorata secta degentes legi ipsi praesident, inmunes ab omnibus tam personalibus quam ciuilibus muneribus perseuerent, ita ut illi, qui iam forsitan decuriones sunt, nequaquam ad prosecutiones aliquas destinentur, cum oporteat istiusmodi homines a locis in quibus sunt nulla conpelli ratione discedere. Hi autem, qui minime curiales sunt, perp[...]
Auteur : Theodosius II ; Constantinus
Idem [Constantinus] A. hiereis et archisynagogis et patribus synagogarum et ceteris, qui in eodem loco deseruiunt. Hiereos et archisynagogos et patres synagogarum et ceteros qui synagogis deserviunt, ab omni corporali munere liberos esse praecipimus. Dat. kal. dec. Constant(ino)p(oli) Basso et Ablauio conss.
Auteur : Theodosius II ; Constantius II
Imp. Constantius A. ad Madalianum agentem vicem P(raefectorum) P(raetorio). Cesset superstitio, sacrificiorum aboleatur insania. Nam quicumque contra legem diui principis parentis nostri et hanc nostrae mansuetudinis iussionem ausus fuerit sacrificia celebrare, conpetens in eum vindicta et praesens sententia exeratur. Acc(epta) Marcellino et Probino conss.
Auteur : Theodosius II ; Constantinus
Idem (Constantinus) A. ad Helpidium. Quoniam conperimus quosdam ecclesiasticos et ceteros catholicae sectae seruientes a diuersarum religionum hominibus ad lustrorum sacrificia celebranda conpelli, hac sanctione sancimus, si quis ad ritum alienae superstitionis cogendos esse crediderit eos, qui sanctissimae legi seruiunt, si condicio patiatur, publice fustibus uerberetur, si uero honoris ratio talem ab eo repellat iniuriam, condemnationem sustineat damni grauissimi, quod rebus publicis[...]
Auteur : Constantius II ; Theodosius II ; Constans
Idem AA. ad Taurum P(raefectum) P(raetorio). Placuit omnibus locis adque urbibus uniuersis claudi protinus templa et accessu uetito omnibus licentiam delinquendi perditis abnegari. Uolumus etiam cunctos sacrificiis abstinere. Quod si quis aliquid forte huiusmodi perpetrauerit, gladio ultore sternatur. Facultates etiam perempti fisco decernimus uindicari et similiter adfligi rectores prouinciarum, si facinora uindicare neglexerint. Dat. kal. dec. Constantio IIII et Constante III AA. con[...]
Iacobus I, rex. Juheus o sarrahins que seran encolpats d'alcú malefici, o seran obligats a molts deutes, e faran semblant que▪s vullen fer christians, e fugiran e▪s metran en les esgleies per ço que pusquen esquivar e estorçre de la pena del malefici de què seran encolpats, e que no sien tenguts de pagar los deutes en què seran obligats, sien destrets de pagar tots los deutes que deuran, o que▪ls asseguren de pagar ; e no sien ans reebuts a baptisme entrò agen tots los deutes pagats o [...]
Assemblée : Concilium Lateranense III
Ita quorumdam animos occupavit saeva cupiditas ut cum glorientur nomine christiano Sarracenis arma ferrum et lignamina galearum deferant et pares eis aut etiam superiores in malitia fiant dum ad impugnandos christianos arma eis et necessaria subministrant. Sunt etiam qui pro sua cupiditate in galeis et piraticis Sarracenorum navibus regimen et curam gubernationis exercent. Tales igitur a communione ecclesiae praecisos et excommunicationi pro sua iniquitate subiectos et rerum suarum pe[...]
Assemblée : Concilium Lateranense III
Iudaei sive Sarraceni nec sub alendorum puerorum obtentu nec pro servitio nec alia qualibet causa christiana mancipia in domibus suis permittantur habere. Excommunicentur autem qui cum eis praesumpserint habitare. Testimonium quoque christianorum adversus Iudaeos in omnibus causis cum illi adversus christianos testibus suis utantur recipiendum esse censemus et anathemate decernimus feriendos quicumque Iudaeos christianis voluerint in hac parte praeferre cum eos subiacere christianis op[...]
Auteur : Ibn ʿAbdūn
80 يجب أن يؤخذ من السلطان في حماية مواضعها القديمة و تُحمى؛ و يؤمر أهلُ القُرى الساكنون على ضفَّة النهر، حيثما كانوا من الرعيَّة و غيرهم، أن يغترسوها في الجزائر على ضفَّة النهر في مواضع كثيرة؛ فإنَّها من جملة العدد التي يحتاج الناسُ إليها باضطرار، و لا يستغنى عنها
Auteur : Ibn ʿAbdūn
116 يجب أن يمنع الزجّاجون أن يصنعوا آنية مشاكلة للخمر و كذلك الفخّار
Auteur : Ibn ʿAbdūn
129 يجب أن لا يباع العنب الكثير ممّن يعرف أنّه يعصره للخمر؛ و هذا موضع نظر
Auteur : Abū Yūsuf Yaʿqūb
حدثَنِي شيخ من علماء أهل الكوفة قَالَ: جاءَ كتاب من عمر بن عبد العزيز رضِي اللهُ تعالَى عنه إِلَى عبد الحميد بن عبد الرحمن: "كتبت إلي تسألني عن أناس من أهل الحيرة يسلمون من اليهود والنصارى والمجوس وعليهم جزية عظيمة وتستأذنني فِي أخذ الجزية منهم، وإن الله جل ثناؤه بعث محمدا صلَّى اللهُ علَيهِ وسلَّم داعيا إِلَى الإسلام ولم يبعثه جابيا؛ فمن أسلم من أهل تلك الملل فعليه فِي ماله الصدقة، ولا جزية عليه، وميراثه لذوي رحمه إِذَا كان منهم يتوارثون كما يتوارث أهل الإسلام، وإن لم يكن لَه وارث فمي[...]
Auteur : Theodosius II
Idem A. (Constantius II) ad Cerealem P(raefectum) U(rbi). Aboleantur sacrificia nocturna Magnentio auctore permissa et nefaria deinceps licentia repellatur. Et cetera. Dat. VIIII kal. dec. Constantio A. VI et Caes. II conss.
Auteur : Theodosius II ; Constantius II
Imp. Constantius a. ad Cerealem praefectum Urbi. Omnia penitus amputentur, quae tyrannicum tempus poterat habere tristissima. Universos ergo praecipimus esse securos exceptis quinque criminibus, quae capite vindicantur. Dat. VIII id. sep. Lugduni Constantio a. VII et Constante c. conss. (354 [immo 353] sept. 6).
Auteur : Theodosius II ; Constantius II ; Julianus
Idem A. (Constantius II) et Iulianus Caes. Poena capitis subjugari praecipimus eos, quos operam sacrificiis dare uel colere simulacra constiterit. Dat. XI kal. mart. Med(iolano) Constantio A. VIII et Iuliano Caes. conss.
Auteur : Theodosius II ; Valentinianus ; Valentinianus ; Theodosius I ; Gratianus (Flavius, IVe s.)
Imppp. Gr(ati)anus, Val(entini)anus et Theod(osius) AAA. Floro P(raefecto) P(raetori)o. Si qui uetitis sacrificiis diurnis nocturnisque uelut uesanus ac sacrilegus, incertorum consultorem se immerserit fanumque sibi aut templum ad hujuscemodi sceleris executionem adsumendum crediderit uel putauerit adeundum, proscribitione se nouerit subiugandum, cum nos iusta institutione moneamus castis deum precibus excolendum, non diris carminibus profanandum. Dat. XII kal. ian. Constantinop(oli) E[...]
Auteur : Theodosius II ; Constantius II
Imp. Constantius a. et Iulianus c. ad populum Nemo haruspicem consulat aut mathematicum, nemo hariolum. Augurum et uatum praua confessio conticescat. Chaldaei ac magi et ceteri quos maleficos ob facinorum magnitudinem uulgus appellat nec ad hanc partem aliquid moliantur. Sileat omnibus perpetuo diuinandi curiositas. Etenim supplicium capitis feret gladio ultore prostratus, quicumque iussis obsequium denegaverit. Dat. VIII. kal. febr. Mediolano, Constantio a. IX. et Iuliano caes. II. c[...]
Auteur : Theodosius II ; Constantinus
Imp. Constantinus a. ad Maximum. Nullus haruspex limen alterius accedat nec ob alteram causam, sed huiusmodi hominum quamuis uetus amicitia repellatur, concremando illo haruspice, qui ad domum alienam accesserit et illo, qui eum suasionibus uel praemiis euocauerit, post ademptionem bonorum in insulam detrudendo : superstitioni enim suae seruire cupientes poterunt publice ritum proprium exercere. Accusatorem autem huius criminis non delatorem esse, sed dignum magis praemio arbitramur. [...]