Nom de la loi

Loi Clodia proclamant la réduction en province de Chypre et la confiscation des biens du roi Ptolémée, et ordonnant le retour d'exilés dans la cité libre de Byzance (pl. sc.)

Date

58 av. J.-C.

Rogator

P. Clodius Pulcher

Thèmes

Sources

Cic., Dom., 20-22
20. Sed cum illis possum tamen aliquid disputare: tua vero quae tanta impudentia est ut audeas dicere extra ordinem dari nihil cuiquam oportere? Qui cum lege nefaria Ptolomaeum, regem Cypri, fratrem regis Alexandrini, eodem iure regnantem causa incognita publicasses, populumque Romanum scelere obligasses, cum in eius regnum bona fortunas patrocinium huius imperi inmisisses, cuius cum patre avo maioribus societas nobis et amicitia fuisset, huius pecuniae deportandae et, si ius suum defenderet, bello gerendo M. Catonem praefecisti. 21. Dices: Quem virum! Sanctissimum, prudentissimum, fortissimum, amicissimum rei publicae, virtute, consilio, ratione vitae mirabili ad laudem et prope singulari! Sed quid ad te, qui negas esse verum quemquam ulli rei publicae extra ordinem praefici? Atque in hoc solum inconstantiam redarguo tuam: quem tu in ea re non pro illius dignitate produceres, sed pro tuo scelere subduceres, quem tuis Sergiis, Lolliis, Titiis ceterisque caedis et incendiorum ducibus obieceras, quem carnificem civium, quem indemnatorum necis principem, quem crudelitatis auctorem fuisse dixeras, ad hunc honorem et imperium extra ordinem nominatim rogatione tua detulisti. Et tanta fuisti intemperantia ut illius tui sceleris rationem occultare non posses: 22. litteras in contione recitasti quas tibi a C. Caesare missas diceres 'CAESAR PVLCHRO,' cum etiam es argumentatus amoris esse hoc signum, <quod> cognominibus tantum uteretur neque adscriberet 'PRO CONSVLE' aut 'TRIBVNO PLEBI'; dein gratulari tibi quod M. Catonem <a> tribunatu tuo removisses, et quod ei dicendi in posterum de extraordinariis potestatibus libertatem ademisses. Quas aut numquam tibi ille litteras misit, aut, si misit, in contione recitari noluit. At, sive ille misit sive tu finxisti, certe consilium tuum de Catonis honore illarum litterarum recitatione patefactum est.
 - Cic., Dom., 52-53
52. Tam hercule est unum quam quod idem tu lege una tulisti, ut Cyprius rex, cuius maiores huic populo socii atque amici semper fuerunt, cum bonis omnibus sub praeconem subiceretur et exsules Byzantium reducerentur. 'Eidem,' inquit, 'utraque de re negotium dedi.' Quid? Si eidem negotium dedisset ut in Asia cistophorum flagitaret, inde iret in Hispaniam, cum Romam decessisset, consulatum ei petere liceret, cum factus esset, provinciam Syriam obtineret, – quoniam de uno homine scriberet, una res esset? 53. Quod si iam populus Romanus de ista re consultus esset et non omnia per servos latronesque gessisses, nonne fieri poterat ut populo de Cyprio rege placeret, de exsulibus Byzantiis displiceret? Quae est, quaeso, alia vis, quae sententia Caeciliae legis et Didiae nisi haec, ne populo necesse sit in coniunctis rebus compluribus aut id quod nolit accipere aut id quod velit repudiare? Quid? Si per vim tulisti, tamenne lex est? Aut quicquam iure gestum videri potest quod per vim gestum esse constet? An, si in ipsa latione tua capta iam urbe lapides iacti, si manus conlata non est, idcirco tu ad illam labem atque eluviem civitatis sine summa vi pervenire potuisti?
 - Cic., Dom., 65
Cato fuerat proximus. Quid ageres? Non erat ut, qui modus <a>moribus fuerat, idem esset iniuriae. Quid posses? Extrudere ad Cypriam pecuniam? Praeda perierit. Alia non deerit; hinc modo amandandus est. Sic M. Cato invisus quasi per beneficium Cyprum relegatur. Eiciuntur duo, quos videre improbi non poterant, alter per honorem turpissimum, alter per honestissimam calamitatem.
 - Cic., Sest., 56-63
56. Mitto eam legem quae omnia iura religionum, auspiciorum, potestatum, omnis leges quae sunt de iure et de tempore legum rogandarum, una rogatione delevit; mitto omnem domesticam labem: etiam exteras nationes illius anni furore conquassatas videbamus. Lege tribunicia Matris Magnae Pessinuntius ille sacerdos expulsus et spoliatus sacerdotio est, fanumque sanctissimarum atque antiquissimarum religionum venditum pecunia grandi Brogitaro, impuro homini atque indigno illa religione, praesertim cum eam sibi ille non colendi, sed violandi causa adpetisset; appellati reges a populo qui id numquam ne a senatu quidem postulassent; reducti exsules Byzantium condemnati tum cum indemnati cives e civitate eiciebantur. 57. Rex Ptolomaeus, qui, si nondum erat ipse a senatu socius appellatus, erat tamen frater eius regis qui, cum esset in eadem causa, iam erat a senatu honorem istum consecutus, erat eodem genere eisdemque maioribus, eadem vetustate societatis, denique erat rex, si nondum socius, at non hostis; pacatus, quietus, fretus imperio populi Romani regno paterno atque avito regali otio perfruebatur – : de hoc nihil cogitante, nihil suspicante, eisdem operis suffragium ferentibus, est rogatum ut sedens cum purpura et sceptro et illis insignibus regiis praeconi publico subiceretur, et imperante populo Romano, qui etiam bello victis regibus regna reddere consuevit, rex amicus nulla iniuria commemorata, nullis rebus repetitis, cum bonis omnibus publicaretur. 58. Multa acerba, multa turpia, multa turbulenta habuit ille annus; tamen illi sceleri quod in me illorum immanitas edidit haud scio an recte hoc proximum esse dicamus. Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt: Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is regnaret in ea, condonaverunt. Cum Armeniorum rege Tigrane grave bellum nuper ipsi diuturnumque gessimus, cum ille iniuriis in socios nostros inferendis bello prope nos lacessisset. Hic et ipse per se vehemens fuit et acerrimum hostem huius imperi Mithridatem pulsum Ponto opibus suis regnoque defendit, et a <L.> Lucullo, summo viro atque imperatore, pulsus animo tamen hostili cum reliquis suis copiis in pristina mente mansit. Hunc Cn. Pompeius cum in suis castris supplicem abiectum vidisset erexit, atque insigne regium, quod ille de suo capite abiecerat, reposuit et certis rebus imperatis regnare iussit, nec minus et sibi et huic imperio gloriosum putavit constitutum a se regem quam constrictum videri. 59. Qui et ipse hostis fuit populi Romani et acerrimum hostem in regnum recepit, qui conflixit, qui signa contulit, qui de imperio paene certavit, regnat hodie et amicitiae nomen ac societatis, quod armis violarat, id precibus est consecutus: ille Cyprius miser, qui semper amicus, semper socius fuit, de quo nulla umquam suspicio durior aut ad senatum aut ad imperatores adlata nostros est, vivus, ut aiunt, est et videns cum victu ac vestitu suo publicatus. Em cur ceteri reges stabilem esse suam fortunam arbitrentur, cum hoc illius funesti anni prodito exemplo videant per tribunum aliquem et sescentas operas se fortunis spoliari et regno omni posse nudari! 60. At etiam eo negotio M. Catonis splendorem maculare voluerunt ignari quid gravitas, quid integritas, quid magnitudo animi, quid denique virtus valeret, quae in tempestate saeva quieta est et lucet in tenebris et pulsa loco manet tamen atque haeret in patria splendetque per sese semper neque alienis umquam sordibus obsolescit. Non illi ornandum M. Catonem sed relegandum, nec illi committendum illud negotium sed imponendum putaverunt, qui in contione palam dixerint linguam se evellisse M. Catoni, quae semper contra extraordinarias potestates libera fuisset. Sentient, ut spero, brevi tempore manere libertatem illam, atque hoc etiam, si fieri potuerit, esse maiorem, quod cum consulibus illis M. Cato, etiam cum iam desperasset aliquid auctoritate sua profici posse, tamen voce ipsa ac dolore pugnavit, et post meum discessum iis Pisonem verbis flens meum et rei publicae casum vexavit ut illum hominem perditissimum atque impudentissimum paene iam provinciae paeniteret. 61. "Cur igitur rogationi paruit?" Quasi vero ille non in alias quoque leges, quas iniuste rogatas putaret, iam ante iurarit! Non offert se ille istis temeritatibus, ut, cum rei publicae nihil prosit, se civi rem publicam privet. Consule me cum esset designatus tribunus plebis, obtulit in discrimen vitam suam; dixit eam sententiam cuius invidiam capitis periculo sibi praestandam videbat; dixit vehementer, egit acriter; ea quae sensit prae se tulit; dux, auctor, actor rerum illarum fuit, non quo periculum suum non videret, sed in tanta rei publicae tempestate nihil sibi nisi de patriae periculis cogitandum putabat. 62. Consecutus est ipsius tribunatus. Quid ego de singulari magnitudine animi eius ac de incredibili virtute dicam? Meministis illum diem cum, templo a conlega occupato, nobis omnibus de vita eius viri et civis timentibus, ipse animo firmissimo venit in templum, et clamorem hominum auctoritate impetum improborum virtute sedavit. Adiit tum periculum, sed adiit ob eam causam quae quanta fuerit iam mihi dicere non est necesse. At si isti Cypriae rogationi sceleratissimae non paruisset, haereret illa nihilo minus rei publicae turpitudo; regno enim iam publicato de ipso Catone erat nominatim rogatum; quod ille si repudiasset, dubitatis quin ei vis esset adlata, cum omnia acta illius anni per unum illum labefactari viderentur? 63. Atque etiam hoc videbat, quoniam illa in re publica macula regni publicati maneret, quam nemo iam posset eluere, quod ex malis boni posset in rem publicam pervenire, id utilius esse per se conservari quam per alios <dissipari>. Atque ille etiam si alia quapiam vi expelleretur illis temporibus ex hac urbe, facile pateretur. Etenim qui superiore anno senatu caruisset, quo si tum veniret me tamen socium suorum in re publica consiliorum videre posset, is aequo animo tum, me expulso et meo nomine cum universo senatu tum sententia sua condemnata, in hac urbe esse posset? Ille vero eidem tempori cui nos, eiusdem furori, eisdem consulibus, eisdem minis insidiis periculis cessit. Luctum nos hausimus maiorem, dolorem ille animi non minorem.
 - Pomp. Trog., Prol., 40
Vt mortuo Grypo rege Cyzicenus cum filiis eius bello congressus interiit, hi deinde a filio Cyziceni Eusebe <extincti sunt: et ut repetito domestico bello> extincta que regali Antiochorum domo Tigranes Armenius Syriam occupavit, quo mox victo Romani abstulere eam. Vt Alexandriam post interitum Ptolomaei Lathyri substituti sint eius filii: alteri data Cypros, cui P. Clodii rogatione Romani abstulerunt eam; alter seditione flagitatus Alexandriae Romam profugit bello que per Gabinium gesto recepit imperium: quo mortuo successit filius, qui cum sorore Cleopatra certamine insumpto et Pompeium magnum interfecit et bellum cum Caesare Alexandriae gessit. Vt successit eius regno soror Cleopatra, quae inligato in amorem suum M. Antonio belli Actiaci fine extincxit regnum Ptolomaeorum.
 - Strab., 14, 6, 6, p. 684C
Πρότερον μὲν οὖν κατὰ πόλεις ἐτυραννοῦντο οἱ Κύπριοι, ἀφ' οὗ δ' οἱ Πτολεμαϊκοὶ βασιλεῖς κύριοι τῆς Αἰγύπτου κατέστησαν, εἰς ἐκείνους καὶ ἡ Κύπρος περιέστη συμπραττόντων πολλάκις καὶ τῶν Ῥωμαίων. ἐπεὶ δ' ὁ τελευταῖος ἄρξας Πτολεμαῖος, ἀδελφὸς τοῦ Κλεοπάτρας πατρὸς τῆς καθ' ἡμᾶς βασιλίσσης, ἔδοξε πλημμελής τε εἶναι καὶ ἀχάριστος εἰς τοὺς εὐεργέτας, ἐκεῖνος μὲν κατελύθη, Ῥωμαῖοι δὲ κατέσχον τὴν νῆσον, καὶ γέγονε στρατηγικὴ ἐπαρχία καθ' αὑτήν. μάλιστα δ' αἴτιος τοῦ ὀλέθρου κατέστη τῷ βασιλεῖ Πόπλιος Κλαύδιος Ποῦλχερ· ἐμπεσὼν γὰρ εἰς τὰ λῃστήρια, τῶν Κιλίκων ἀκμαζόντων τότε, λῦτρον αἰτούμενος ἐπέστειλε τῷ βασιλεῖ δεόμενος πέμψαι καὶ ῥύσασθαι αὐτόν· ὁ δ' ἔπεμψε μὲν μικρὸν δὲ τελέως ὥστε καὶ τοὺς λῃστὰς αἰδεσθῆναι λαβεῖν ἀλλὰ ἀναπέμψαι πάλιν, τὸν δ' ἄνευ λύτρων ἀπολῦσαι. σωθεὶς δ' ἐκεῖνος ἀπεμνημόνευσεν ἀμφοτέροις τὴν χάριν, καὶ γενόμενος δήμαρχος ἴσχυσε τοσοῦτον ὥστε ἐπέμφθη Μάρκος Κάτων ἀφαιρησόμενος τὴν Κύπρον τὸν κατέχοντα. ἐκεῖνος μὲν οὖν ἔφθη διαχειρισάμενος αὑτόν, Κάτων δ' ἐπελθὼν παρέλαβε τὴν Κύπρον καὶ τὴν βασιλικὴν οὐσίαν διέθετο καὶ τὰ χρήματα εἰς τὸ δημόσιον ταμιεῖον τῶν Ῥωμαίων ἐκόμισεν· ἐξ ἐκείνου δ' ἐγένετο ἐπαρχία ἡ νῆσος καθάπερ καὶ νῦν ἐστι στρατηγική· ὀλίγον δὲ χρόνον τὸν μεταξὺ Ἀντώνιος Κλεοπάτρᾳ καὶ τῇ ἀδελφῇ αὐτῆς Ἀρσινόῃ παρέδωκε, καταλυθέντος δὲ ἐκείνου συγκατελύθησαν καὶ αἱ διατάξεις αὐτοῦ πᾶσαι.
 - Vell., 2, 45, 4-5
45.4 Idem P. Clodius in tribunatu, sub honorificentissimo ministerii titulo, M. Catonem a re publica relegauit: quippe legem tulit, ut is quaestor cum iure praetorio, adiecto etiam quaestore, mitteretur in insulam Cyprum ad spoliandum regno Ptolemaeum, omnibus morum uitiis eam contumeliam meritum. 45.5. Sed ille, sub aduentum Catonis, uitae suae uim intulit. Vnde pecuniam longe sperata maiorem Cato Romam retulit. Cuius integritatem laudari nefas est, insolentia paene argui potest quod una cum consulibus ac senatu effusa ciuitate obuiam cum per Tiberim subiret nauibus, non ante is egressus est quam ad eum locum peruenit ubi erat exponenda pecunia.
 - Plut., Cat. mi., 34
Ἀλλὰ καίπερ οὕτως τὰ πράγματα κατειληφότες ἐγκρατῶς, καὶ τὸ μὲν χάριτι τῆς πόλεως, τὸ δὲ φόβῳ μέρος ὑφ' ἑαυτοὺς ἔχοντες, ὅμως ἐφοβοῦντο τὸν Κάτωνα. καὶ γάρ, ἐν οἷς περιῆσαν αὐτοῦ, τό τε χαλεπῶς καὶ μετὰ πόνων καὶ μὴ χωρὶς αἰσχύνης, ἀλλ' ἐλεγχομένους βιάζεσθαι μόλις, ἀνιαρὸν ἦν καὶ πρόσαντες. ὁ δὲ Κλώδιος οὐδὲ Κικέρωνα καταλύσειν ἤλπιζε Κάτωνος παρόντος, ἀλλὰ τοῦτο διαμηχανώμενος, πρῶτον ὡς εἰς ἀρχὴν κατέστη, μετεπέμψατο τὸν Κάτωνα καὶ λόγους αὐτῷ προσήνεγκεν, ὡς πάντων ἐκεῖνον ἡγούμενος ἄνδρα Ῥωμαίων καθαρώτατον, ἔργῳ διδόναι πίστιν ἕτοιμός ἐστι· πολλῶν γὰρ αἰτουμένων τὴν ἐπὶ Κύπρον καὶ Πτολεμαῖον ἀρχὴν καὶ δεομένων ἀποσταλῆναι, μόνον ἄξιον ἐκεῖνον ἡγεῖσθαι καὶ διδόναι τὴν χάριν ἡδέως. ἀνακραγόντος δὲ τοῦ Κάτωνος, ὡς ἐνέδρα τὸ πρᾶγμα καὶ προπηλακισμός, οὐ χάρις, ἐστίν, ὑπερηφάνως ὁ Κλώδιος καὶ ὀλιγώρως “οὐκοῦν” εἶπεν “εἰ μὴ χάριν ἔχεις, ἀνιώμενος πλεύσῃ”, καὶ προσελθὼν εὐθὺς εἰς τὸν δῆμον ἐκύρωσε νόμῳ τὴν ἔκπεμψιν τοῦ Κάτωνος. ἐξιόντι δ' οὐ ναῦν, οὐ στρατιώτην, οὐχ ὑπηρέτην ἔδωκε, πλὴν ἢ δύο γραμματεῖς μόνον, ὧν ὁ μὲν κλέπτης καὶ παμπόνηρος, ἅτερος δὲ Κλωδίου πελάτης. ὡς δὲ μικρὸν ἔργον αὐτῷ Κύπρον καὶ Πτολεμαῖον ἀναθείς, ἔτι καὶ Βυζαντίων φυγάδας κατάγειν προσέταξε, βουλόμενος ὅτι πλεῖστον χρόνον ἐκποδὼν ἄρχοντος αὐτοῦ γενέσθαι τὸν Κάτωνα.
 - Flor., 1, 44
EXPEDITIO IN CYPRON Aderat fatum insularum. Igitur et Cypros recepta sine bello. Insulam veteribus divitiis abundantem et ob hoc Veneri sacram Ptolemaeus regebat. Et divitiarum tanta erat fama, nec falso, ut victor gentium populus et donare regna consuetus P. Clodio tribuno plebis duce socii vivique regis confiscationem mandaverit. Et ille quidem ad rei famam veneno fata praecipit. Ceterum Porcius Cato Cyprias opes Liburnis per Tiberinum ostium invexit. Quae res latius aerarium populi Romani quam ullus triumphus inplevit.
 - App., BC, 2, 23, 85
Ὁ δὲ Πομπήιος ὑπώπτευε μὲν ἅπαντα, καὶ τὴν παράταξιν τοῦ στρατοῦ καὶ τὴν τοῦ σκάφους εὐτέλειαν καὶ τὸ μὴ τὸν βασιλέα αὐτόν οἱ παραγενέσθαι μηδὲ τῶν ἐπιφανῶν τινας πέμψαι· τοσοῦτο δ' ἐκ τῶν Σοφοκλέους ἰαμβείων πρὸς ἑαυτὸν ἀνενεγκών· “ὅστις γὰρ ὡς τύραννον ἐμπορεύεται, κείνου 'στὶ δοῦλος, κἂν ἐλεύθερος μόλῃ,” ἐνέβαινεν ἐς τὸ σκάφος. καὶ ἐν τῷ διάπλῳ σιωπώντων ἁπάντων ἔτι μᾶλλον ὑπώπτευε· καὶ τὸν Σεμπρώνιον εἴτε ἐπιγινώσκων Ῥωμαῖον ὄντα καὶ ἐστρατευμένον ἑαυτῷ, εἴτε τοπάζων ἐκ τοῦ μόνον ἑστάναι, κατὰ δὴ τὴν στρατιωτικὴν ἄρα διδασκαλίαν οὐ συνεδρεύοντα αὐτοκράτορι, ἐπιστραφεὶς ἐς αὐτὸν εἶπεν· “ἆρά σε γινώσκω, συστρατιῶτα;” καὶ ὃς αὐτίκα μὲν ἐπένευσεν, ἀποστραφέντα δ' εὐθὺς ἐπάταξε πρῶτος, εἶθ' ἕτεροι. καὶ τὸ μὲν γύναιον τοῦ Πομπηίου καὶ οἱ φίλοι ταῦτα μακρόθεν ὁρῶντες ἀνῴμωζόν τε καὶ χεῖρας ἐς θεοὺς ἐκδίκους σπονδῶν ἀνίσχοντες ἀπέπλεον τάχιστα ὡς ἐκ πολεμίας.
 - Dio, 38, 30, 5
ὀργισθεὶς γὰρ διὰ ταῦθ' ὁ Πομπήιος, ἄλλως τε καὶ ὅτι τῇ ἐξουσίᾳ, ἣν αὐτὸς τοῖς δημάρχοις ἀπεδεδώκει, κατ' αὐτοῦ ὁ Κλώδιος ἐκέχρητο, ἀνακαλέσασθαι τὸν Κικέρωνα ἠθέλησε, καὶ αὐτῷ τὴν κάθοδον εὐθὺς διὰ τοῦ Νιννίου πράττειν ἤρξατο.
 - Per. Liv., 104
Prima pars libri situm Germaniae moresque continet. C. Caesar cum adversus Germanos, qui Ariovisto duce in Galliam transcenderant, exercitum duceret, rogatus ab Aeduis et Sequanis, quorum ager possidebatur, trepidationem militum propter metum novorum hostium ortam adlocutione exercitus inhibuit et victos proelio Germanos Gallia expulit. M. Cicero Pompeio inter alios †exerente et T. Annio Milone tr. pl. ingenti gaudio senatus ac totius Italiae ab exilio reductus est. Cn. Pompeio per quinquennium annonae cura mandata est. Caesar Ambianos Suessionas Viruomanduos Atrebates, Belgarum populos, quorum ingens multitudo erat, proelio victos in deditionem accepit, ac deinde contra Nervios, unius ex his civis, cum magno discrimine pugnavit eamque gentem delevit,
 - Schol. Bob., 132-133 St.
§ 56. Reducti reduces Byzantium Hos etiam lege sua revocaverat Clodius, quamvis fuissent iure damnati. ...igitur... ingessit invidiam restitutos tunc eos qui damnati legitime fuerant, cum ipse indemnatus Cicero in exilium fuisset eiectus. § 57. Ptolemaeus, qui si nondum erat a senatu socius appellatus, erat tamen frater eius. ...hunc etiam Ptolemaeum regem Cypri amicum quodammodo a senatu appellatum fuisse, quandoquidem frater eius qui in Aegypto regnabat consecutus iam societatis et amicitiae honorem videretur. Ferente autem rogationem Clodio publicatum fuerat eius regnum, quod diceretur ab eo piratas adiuvari. § 60. M. Catonis. Et de hoc dictum est : qui legatus Cyprum fuerat, *quorum publicarentur. § 61. Quasi uero ille non alias quoque leges iurauerit. ... discutere uoluit qua dici poterat : adeo probauit rogationem Claudiam de bonis Ptolomaei publicandis M. Cato, ut consenserit in legationem.
 - Adnot. Lucan. ad, 3, 164, p. 90 Endt
QVOD CATO hic rogatione Claudii missus est Cyprum, ut cerneret hereditatem rei Ptolomei, qui defunctus vita populum Romanum heredem fecerat. Meminit huius Salustius in principio libri primi historiae.
 - Vir. ill., 80, 2
Quaestor Cyprum missus ad vehendam ex Ptolomaei hereditate pecuniam cum summa eam fide perduxit; praeterea coniuratos puniendos censuit.
 - Amm., 14, 8, 15
Cyprus, famosa diuitiis, paupertatem populi Romani, ut occuparetur, sollicitauit. Eam rex foederatus regebat, sed tanta fuit penuria aerarii Romani et tam ingens opum fama Cypriarum, ut lege data Cyprus confiscari iuberetur. Quo accepto rex Cyprius nuntio uenenum sumpsit, ut uitam prius quam diuitias amitteret. Cato Cyprias opes Romam nauibus aduexit. Ita ius eius insulae auarius magis quam iustius sumus adsecuti. Cyrenas cum ceteris ciuitatibus Libyae Pentapolis Ptolemaei antiquioris liberalitate suscepimus.
 - Ruf. Fest., 13
nec piget dicere auide magis hanc insulam populum Romanum inuasisse quam iuste. | Ptolemaeo enim rege foederato nobis et socio ob aerarii nostri angustias iusso sine ulla culpa proscribi ideo que hausto ueneno uoluntaria morte deleto et tributaria facta est et uelut hostiles eius exuuiae classi impositae in urbem aduectae sunt per Catonem. Nunc repetetur ordo gestorum.
 - Cic., Dom., 65
Quod si tibi tum in illo rei publicae naufragio omnia in mentem uenire potuissent, aut si tuus scriptor in illo incendio ciuitatis non syngraphas cum Byzantiis exsulibus et cum legatis Brogitari faceret, sed uacuo animo tibi ista non scita sed portenta conscriberet, esses omnia, si minus re, at uerbis legitimis consecutus. Sed uno tempore cautiones fiebant pecuniarum, foedera feriebantur prouinciarum, regum appellationes uenales erant, seruorum omnium uicatim celebrabatur tota urbe discriptio, inimici in gratiam reconciliabantur, imperia scribebantur noua iuuentuti.
 - Cic., Mil., 73
Eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum uoluit partitus est.

Bibliographie

  • Badian, E., « M. Porcius Cato and the Annexation and Early Administration of Cyprus », JRS , 1965, 110-21
  • Oost, S. I., « Cato Uticensis and the Annexation of Cyprus », CPh , 1955, 98-112
  • Rotondi, LPR, 397
  • Sherwin-White, A. N., Roman Foreign Policy in the East, 168 B.C. to A.D. 1, Londres, 1984, 268-70

Commentaire

Il résulte clairement de Cic., Sest., 62-6362. Primum non est periculum ne quis umquam incidat in eius modi consules, praesertim si erit iis id quod debetur persolutum. Deinde numquam iam, ut spero, quisquam improbus consilio et auxilio bonorum se oppugnare rem publicam dicet illis tacentibus, nec armati exercitus terrorem opponet togatis; neque erit iusta causa ad portas sedenti imperatori qua re suum terrorem falso iactari opponique patiatur. Numquam <autem> erit tam oppressus senatus ut ei ne supplicandi quidem ac lugendi sit potestas, tam captus equester ordo ut equites Romani a consule relegentur. Quae cum omnia atque etiam multo alia maiora, quae consulto praetereo, accidissent, videtis me tamen in meam pristinam dignitatem brevi tempore doloris interiecto rei publicae voce esse revocatum. 53. Sed ut revertar ad illud quod mihi in hac omni est oratione propositum, omnibus malis illo anno scelere consulum rem publicam esse confectam, primum illo ipso die, qui mihi funestus fuit, omnibus bonis luctuosus, cum ego me <e> complexu patriae conspectuque vestro eripuissem, et metu vestri periculi, non mei, furori hominis, sceleri, perfidiae, telis minisque cessissem, patriamque, quae mihi erat carissima, propter ipsius patriae caritatem reliquissem, cum meum illum casum tam horribilem, tam gravem, tam repentinum non solum homines sed tecta urbis ac templa lugerent, nemo vestrum forum, nemo curiam, nemo lucem aspicere vellet: illo, inquam, ipso die – die dico? Immo hora atque etiam puncto temporis eodem mihi reique publicae pernicies, Gabinio et Pisoni provincia rogata est. Pro di immortales, custodes et conservatores huius urbis atque imperi, quaenam illa in re publica monstra, quae scelera vidistis! Civis erat expulsus is qui rem publicam ex senatus auctoritate cum omnibus bonis defenderat, et expulsus non alio aliquo, sed eo ipso crimine; erat autem expulsus sine iudicio, vi, lapidibus, ferro, servitio denique concitato; lex erat lata vastato ac relicto foro et sicariis servisque tradito, et ea lex quae ut ne ferretur senatus fuerat veste mutata. et Cic.,Dom., 20Sed cum illis possum tamen aliquid disputare: tua vero quae tanta impudentia est ut audeas dicere extra ordinem dari nihil cuiquam oportere? Qui cum lege nefaria Ptolomaeum, regem Cypri, fratrem regis Alexandrini, eodem iure regnantem causa incognita publicasses, populumque Romanum scelere obligasses, cum in eius regnum bona fortunas patrocinium huius imperi inmisisses, cuius cum patre avo maioribus societas nobis et amicitia fuisset, huius pecuniae deportandae et, si ius suum defenderet, bello gerendo M. Catonem praefecisti. que l'annexion de Chypre et la mission de Caton furent l'objet de deux lois distinctes. Badian, 116, pense que l'annexion de Chypre et le retour des exilés byzantins avaient également donné lieu à deux lois différentes : tout repose sur l'interprétation difficile de Cic.,Dom.,52-5352. Tam hercule est unum quam quod idem tu lege una tulisti, ut Cyprius rex, cuius maiores huic populo socii atque amici semper fuerunt, cum bonis omnibus sub praeconem subiceretur et exsules Byzantium reducerentur. « Eidem, inquit, utraque de re negotium dedi. » Quid ? si eidem negotium dedisset ut in Asia cistophorum flagitaret, inde iret in Hispaniam, cum Romam decessisset, consulatum ei petere liceret, cum factus esset, prouinciam Syriam obtineret, quoniam de uno homine scriberet, una res esset ? 53. Quod si iam populus Romanus de ista re consultus esset et non omnia per seruos latronesque gessisses, nonne fieri poterat ut populo de Cyprio rege placeret, de exsulibus Byzantiis displiceret ? Quae est, quaeso, alia uis, quae sententia Caeciliae legis et Didiae nisi haec, ne populo necesse sit in coniunctis rebus compluribus aut id quod nolit accipere aut id quod uelit repudiare ? Quid ? si per uim tulisti, tamenne lex est ? aut quicquam iure gestum uideri potest quod per uim gestum esse constet ? An, si in ipsa latione tua capta iam urbe lapides iacti, si manus conlata non est, idcirco tu ad illam labem atque eluuiem ciuitatis sine summa ui peruenire potuisti ?, l'hypothèse de Badian rendant mieux compte de la réponse prêtée par Cicéron à Clodius au § 52, mais s'accordant moins bien avec l'argumentation de Cic. lui-même, surtout au § 53.

Nous ne savons rien de l'affaire de Byzance : Cic. se contente d'accuser Clodius de s'être laissé acheter par les exilés. Ptolémée XII Aulète n'avait obtenu d'être reconnu comme roi d'Égypte qu'en 59, grâce à l'appui chèrement monnayé de César et de ses alliés (notice n° 461). Le roi de Chypre, son frère, pour n'avoir pas été aussi prudent, perdit son royaume en 58. Après le vote de sa loi frumentaire, et même si les conquêtes et le butin de Pompée en Orient avaient restauré les finances de Rome (cf. Crawford, RRC, 638-639), il était de bonne guerre pour Clodius de se poser en défenseur du trésor public, comme l'avaient déjà fait les Gracques. Mais il semble surtout avoir saisi toutes les occasions d'intervenir dans les affaires d'Orient : une telle politique ne pouvait que déplaire à Pompée, dont les actes venaient seulement d'être ratifiés en 59 ; mais Clodius avait une politique personnelle qu'il ne se laissait pas dicter par les "triumvirs", et les Claudii ne pouvaient accepter que l'autorité de Pompée fût toute puissante dans un Orient hellénistique où ils avaient depuis longtemps d'importantes clientèles (sur les motivations de l'annexion de Chypre, réflexions intéressantes de Sherwin-White).

Selon une heureuse hypothèse de Badian, la loi Clodia aurait prévu que Chypre serait désormais placée sous le contrôle du gouverneur de Cilicie (une situation attestée dès 56 [Cic., Fam., 1, 7, 4Qua re ea quae scribam sic habeto, me cum illo re saepe communicata de illius ad te sententia atque auctoritate scribere: quoniam senatus consultum nullum exstat quo reductio regis Alexandrini tibi adempta sit eaque quae de ea <re per>scripta est auctoritas, cui scis intercessum esse, ut ne quis omnino regem reduceret, tantam vim habet ut magis iratorum hominum studium quam constantis senatus consilium esse videatur, te perspicere posse, qui Ciliciam Cyprumque teneas, quid efficere et quid consequi possis, et, si res facultatem habitura videatur ut Alexandream atque Aegyptum tenere possis, esse et tuae et nostri imperi dignitatis, Ptolomaide aut aliquo propinquo loco rege collocato, te cum classe atque exercitu proficisci Alexandream ut, eam cum pace praesidiisque firmaris, Ptolomaeus redeat in regnum; ita fore ut et per te restituatur, quem ad modum senatus initio censuit, et sine multitudine reducatur, quem ad modum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt.], et qui se maintint jusqu'en 48/7), ce qui expliquerait le choix initial de la Cilicie comme province consulaire pour Gabinius (qui d'ailleurs n'était pas lui non plus un simple instrument politique de Pompée : cf. R. S. Williams, « The role of amicitia in the career of A. Gabinius (cos. 58) », Phoenix 32, 1978, 195-210 ). Plus tard, en même temps que Gabinius se vit attribuer la Syrie (notice 106), Clodius fit confier à Caton la double mission de ramener les exilés byzantins et d'assurer la confiscation des biens du roi de Chypre, leur vente aux enchères et le versement au trésor public de l'argent ainsi recueilli. Par ce moyen, il éloignait Caton de Rome, le gênait dans ses protestations contre le vote de commandements extraordinaires (cf. Cic., Dom., 20Sed cum illis possum tamen aliquid disputare: tua vero quae tanta impudentia est ut audeas dicere extra ordinem dari nihil cuiquam oportere? Qui cum lege nefaria Ptolomaeum, regem Cypri, fratrem regis Alexandrini, eodem iure regnantem causa incognita publicasses, populumque Romanum scelere obligasses, cum in eius regnum bona fortunas patrocinium huius imperi inmisisses, cuius cum patre avo maioribus societas nobis et amicitia fuisset, huius pecuniae deportandae et, si ius suum defenderet, bello gerendo M. Catonem praefecisti.), et rendait plus difficile une décision niant purement et simplement la validité de son passage à la plèbe et de tous les actes de son tribunat. On considère généralement depuis Oost, 1955, 100 (ainsi Balsdon, 1962, 135 ; Badian, 1965, 111 ; Broughton, MRR, 3, 171 ; Sherwin-White, 268), que la loi accordait à Caton le titre de pro quaestore pro praetore , tiré de Vell. 2, 45, 4 : quaestor cum iure praetorio (cf. déjà auparavant A. H. J. Greenidge, « The Title quaestor pro praetore », CR, 2, 1895, 258; Mommsen, Staatsr., 2, 661 ; Jashemski, 91). Broughton, MRR, 2, 198, signalait cependant Schol. Bob. 133 St. : legatus (cf. ibid. : legationem) que Oost, 100 et n. 25, traite comme une erreur ou une approximation. Mais Cic., Sest., 84« Homines, inquit, emisti, coegisti, parasti. » Quid uti faceret ? Senatum obsideret ? Ciuis indemnatos expelleret ? Bona diriperet ? Aedis incenderet ? Tecta disturbaret ? Templa deorum immortalium inflammaret ? Tribunos plebis ferro e rostris expelleret ? Prouincias quas uellet quibus uellet uenderet ? Reges appellaret ? Rerum capitalium condemnatos in liberas ciuitates per legatos nostros reduceret ?, faisant clairement allusion à la mission à Chypre et à Byzance, écrit : per legatos nostros (cf. legationem dans Cic., Sest., 66Quae uero promulgata illo anno fuerint, quae promissa multis, quae conscripta, quae sperata, quae cogitata, quid dicam ? Qui locus orbi terrae iam non erat alicui destinatus ? Cuius negoti publici cogitari, optari, fingi curatio potuit quae non esset attributa atque discripta ? Quod genus imperi aut quae prouincia, quae ratio aut flandae aut conflandae pecuniae non reperiebatur ? Quae regio oraue terrarum erat latior in qua non regnum aliquod statueretur ? Quis autem rex erat qui illo anno non aut emendum sibi quod non habebat, aut redimendum quod habebat arbitraretur ? Quis prouinciam, quis pecuniam, quis legationem a senatu petebat ?, et legatione dans Plin., Nat., 7, 113Ille semper alioquin uniuersos ex Italia pellendos censuit Graecos, at pronepos Vticensis Cato unum ex tribunatu militum philosophum, alterum ex Cypria legatione deportauit.). Il semble donc que Caton ait pu être nommé legatus pro praetore. Si c’est bien cette fonction qui lui a été attribuée, elle différait de celle des legati pro praetore créés depuis ceux donnés à Pompée en 67 av. J.-C. (voir notice n° 404) Loi Gabinia). Voir encore le curieux projet de P. Clodius, en 55, de se faire donner, si minus per senatum, per populum, une legatio libera à Byzance, Cic., Ad Q., 2, 7, 2Illud autem, quod cupit Clodius, est legatio aliqua — si minus per senatum, per populum — libera aut Byzantium aut ad Brogitarum aut utrumque : plena res nummorum… ; quod ego non nimium laboro, etiamsi minus assequor, quod uolo.. La nouveauté (cf. lnoua imperia dans Cic., Dom., 129) ne consistait pas à accorder un imperium propre à un legatus par plébiscite (voir notice n° 404) Loi Gabinia), mais à ne faire dépendre ce legatus d'aucun promagistrat. La mission de Caton était avant tout financière, mais il devait être muni de l'imperium prétorien au cas où Ptolémée aurait résisté et dû être réduit par la force (cf. Cic., Dom., 22litteras in contione recitasti quas tibi a C. Caesare missas diceres 'CAESAR PVLCHRO,' cum etiam es argumentatus amoris esse hoc signum, <quod> cognominibus tantum uteretur neque adscriberet 'PRO CONSVLE' aut 'TRIBVNO PLEBI'; dein gratulari tibi quod M. Catonem <a> tribunatu tuo removisses, et quod ei dicendi in posterum de extraordinariis potestatibus libertatem ademisses. Quas aut numquam tibi ille litteras misit, aut, si misit, in contione recitari noluit. At, sive ille misit sive tu finxisti, certe consilium tuum de Catonis honore illarum litterarum recitatione patefactum est.). La loi accordait à Caton un questeur (Vell. ; Badian, 111; contra, Oost, 100, se fondant sur l’interprétation de Cic., Fam., 13, 48Ille semper alioquin uniuersos ex Italia pellendos censuit Graecos, at pronepos Vticensis Cato unum ex tribunatu militum philosophum, alterum ex Cypria legatione deportauit.) et deux scribes (Plut. ; Oost ; contra, Badian), comme aux gouverneurs de provinces. Elle ne l’obligeait apparemment pas à laisser des doubles de ses comptes sur place, et la loi lulia de repetundis de 59 (cf. notice n° 463)) ne devait pas s’appliquer à cette fonction exceptionnelle (Oost, 105). La durée fixée pour la mission n’est pas connue, mais Caton revint en 56 (Plut. ; date précise discutée : Oost, 107). Cicéron attaqua la légalité de cette législation (Dom., 52-53), au motif que Clodius violait la loi Caecilia Didia (voir notice n° 57)), sa mesure étant satura (Badian, 116).

Comment citer cette notice

Jean-Louis Ferrary et Philippe Moreau. "Loi Clodia proclamant la réduction en province de Chypre et la confiscation des biens du roi Ptolémée, et ordonnant le retour d'exilés dans la cité libre de Byzance (pl. sc.)", dans Lepor. Leges Populi Romani, sous la dir. de Jean-Louis Ferrary et de Philippe Moreau. [En ligne]. Paris:IRHT-TELMA, 2007. URL : http://www.cn-telma.fr/lepor/notice109/. Date de mise à jour :12/03/20 .