Nom de la loi

Rogatio Caecilia de ambitu

Date

décembre 64 av. J.-C.

Rogator

L. Caecilius Rufus

Thèmes

Sources

Cic., Sull., 62-66
62. At enim et gladiatores et omnis ista uis rogationis Caeciliae causa comparabatur. Atque hoc loco in L. Caecilium, pudentissimum atque ornatissimum uirum, uehementer inuectus est. Cuius ego de uirtute et constantia, iudices, tantum dico, talem hunc in ista rogatione quam promulgarat non de tollenda, sed de leuanda calamitate fratris sui fuisse ut consulere uoluerit fratri, cum re publica pugnare noluerit; promulgarit impulsus amore fraterno, destiterit fratris auctoritate deductus. 63. Atque in ea re per L. Caecilium Sulla accusatur in qua re est uterque laudandus. Primum Caecilius-quid? 'id promulgavit in quo res iudicatas uidebatur uoluisse rescindere, ut restitueretur Sulla.' Recte reprehendis; status enim rei publicae maxime iudicatis rebus continetur; neque ego tantum fraterno amori dandum arbitror ut quisquam, dum saluti suorum consulat, communem relinquat. At nihil de iudicio ferebat, sed poenam ambitus eam referebat quae fuerat nuper superioribus legibus constituta. Itaque hac rogatione non iudicum sententia, sed legis uitium corrigebatur. Nemo iudicium reprehendit, cum de poena queritur, sed legem. Damnatio est enim iudicum, quae manebat, poena legis, quae levabatur. 64. Noli igitur animos eorum ordinum qui praesunt iudiciis summa cum gravitate et dignitate alienare a causa. Nemo labefactare iudicium est conatus, nihil est eius modi promulgatum, semper Caecilius in calamitate fratris sui iudicum potestatem perpetuandam, legis acerbitatem mitigandam putavit. Sed quid ego de hoc plura disputem? Dicerem fortasse, et facile et libenter dicerem, si paulo etiam longius quam finis cotidiani offici postulat L. Caecilium pietas et fraternus amor propulisset, implorarem sensus uestros, unius cuiusque indulgentiam in suos testarer, peterem ueniam errato L. Caecili ex intimis uestris cogitationibus atque ex humanitate communi. 65. Lex dies fuit proposita paucos, ferri coepta numquam, deposita est in senatu. Kalendis Ianua-riis cum in Capitolium nos senatum conuocassemus, nihil est actum prius, et id mandatu Sullae Q. Metellus praetor se loqui dixit Sullam illam rogationem de se nolle ferri. Ex illo tempore L. Caecilius egit de re publica multa; agrariae legi, quae tota a me reprehensa et abiecta est, se intercessorem fore professus est, improbis largitionibus restitit, senatus auctoritatem numquam impediuit, ita se gessit in tribunatu ut onere deposito domestici offici nihil postea nisi de rei publicae commodis cogitarit. 66. Atque in ipsa rogatione ne per uim quid ageretur, quis tum nostrum Sullam aut Caecilium uerebatur? nonne omnis ille terror, omnis seditionis timor atque opinio ex Autroni improbitate pendebat? Eius uoces, eius minae ferebantur, eius aspectus, concursatio, stipatio, greges hominum perditorum metum nobis seditionesque adferebant. Itaque P. Sulla hoc importunissimo cum honoris tum etiam calamitatis socio atque comite et secundas fortunas amittere coactus est et in aduersis sine ullo remedio atque adleuamento permanere
 - Dio, 37, 25, 3
οἱ γὰρ δήμαρχοι τὸν Ἀντώνιον τὸν ὕπατον ὁμοιοτροπώτατόν σφισιν ὄντα προσλαβόντες, ὁ μέν τις τοὺς παῖδας τῶν ὑπὸ τοῦ Σύλλου ἐκπεσόντων πρὸς τὰς ἀρ χὰς ἦγεν, ὁ δὲ τῷ τε Παίτῳ τῷ Πουπλίῳ καὶ τῷ Σύλλᾳ τῷ Κορνηλίῳ τῷ μετ᾽ αὐτοῦ ἁλόντι τό τε βουλεύειν καὶ τὸ ἄρχειν ἐξεῖναι ἐδίδου
 - Cic., Leg. agr., 2, 10
Neque enim, Quirites, illud uobis iucundum aut populare debet uideri, largitio aliqua promulgata, quae uerbis ostentari potest, re uera fieri nisi exhausto aerario nullo pacto potest ; neque uero illa popularia sunt existimanda, iudiciorum perturbationes, rerum iudicatarum infirmationes, restitutio damnatorum, qui ciuitatum adflictarum perditis iam rebus extremi exitiorum solent esse exitus.

Bibliographie

  • Berry, D. H., Cicero, Pro P. Sulla oratio, Cambridge, 1996, 257-264
  • Gruen, Last Generation, (éd. revue et augmentée, 1995), p. 219
  • Rotondi, LPR, 377

Commentaire

Proposition de loi déposée lors de son entrée en fonction, le 10 décembre 64, par le tribun L. Caecilius Rufus. Son demi-frère P. Cornelius Sulla avait en 66 été condamné pour brigue, ce qui, en vertu de la loi Calpurnia Acilia de 67, l’excluait à jamais du Sénat et des honneurs. La proposition de Caecilius rétablissait l’ancienne peine de la loi Cornelia, soit une interdiction de briguer les magistratures pendant dix ans seulement. On ne peut croire qu’elle n’ait formellement concerné que Sulla (et P. Autronius Paetus, l’autre consul désigné condamné en même temps que lui). Il devait s’agir d’une dérogation à la loi de 67, se contentant de rétablir la peine de la loi Cornelia pour les candidats reconnus coupables, et proposant de donner à cette modification valeur rétroactive pour ceux qui avaient été condamnés depuis 67. Le 1er janvier 63, le préteur Q. Caecilius Metellus Celer, adfinis de Sulla, fit officiellement savoir devant le Sénat que Sulla ne souhaitait pas que la proposition fût soumise au peuple, et le tribun renonça à son projet.

Comment citer cette notice

Jean-Louis Ferrary. "Rogatio Caecilia de ambitu", dans Lepor. Leges Populi Romani, sous la dir. de Jean-Louis Ferrary et de Philippe Moreau. [En ligne]. Paris:IRHT-TELMA, 2007. URL : http://www.cn-telma.fr/lepor/notice903/. Date de mise à jour :01/10/18 .