Nom de la loi

Loi ratifiant le traité de paix conclu avec le roi Vermina

Date

200 av. J.-C.

Thèmes

Sources

Liv., 31, 19, 4-6
4. Tertia legatio ad Verminam erat. 5. Is ad primos fines regni legatis obuiam progressus, ut scriberent ipsi quas uellent pacis condiciones permisit : 6. omnem pacem bonam iustamque fore sibi cum populo Romano. Datae leges pacis iussusque ad eam confirmandam mittere legatos Romam.
 - Liv., 31, 11, 13-17
13. Verminae quoque Syphacis filii legati per eos dies senatum adierunt excusantes errorem adulescentiamque et culpam omnem in fraudem Carthaginiensium auertentes : 14. et Masinissam Romanis ex hoste amicum factum, Verminam quoque adnisurum ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa aut ab ullo alio uincatur ; petere ut rex sociusque et amicus ab senatu appellaretur. 15. Responsum legatis est et patrem eius Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum et eum ipsum rudimentum adulescentiae bello lacessentem Romanos posuisse ; 16. itaque pacem illi prius petendam ab populo Romano esse quam ut rex sociusque et amicus appelletur: nominis eius honorem pro magnis erga se regum meritis dare populum Romanum consuesse. 17. Legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum ut Verminae pacis dent leges, liberum arbitrium eius populo Romano permittendi : si quid ad eas addi, demi mutariue uellet, rursus ab senatu ei postulandum fore.

Bibliographie

  • ROTONDI, LPR, 265
  • ELSTER, GMRR , 276-277

Commentaire

Fils de Syphax, Vermina avait combattu aux côtés des Carthaginois. Lorsqu'il essaya d'obtenir son pardon, le Sénat lui fit savoir qu'il lui enverrait des légats pour lui dicter les conditions de la paix (Liv., 31, 11, 13-1713. Verminae quoque Syphacis filii legati per eos dies senatum adierunt excusantes errorem adulescentiamque et culpam omnem in fraudem Carthaginiensium auertentes : 14. et Masinissam Romanis ex hoste amicum factum, Verminam quoque adnisurum ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa aut ab ullo alio uincatur ; petere ut rex sociusque et amicus ab senatu appellaretur. 15. Responsum legatis est et patrem eius Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum et eum ipsum rudimentum adulescentiae bello lacessentem Romanos posuisse ; 16. itaque pacem illi prius petendam ab populo Romano esse quam ut rex sociusque et amicus appelletur: nominis eius honorem pro magnis erga se regum meritis dare populum Romanum consuesse. 17. Legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum ut Verminae pacis dent leges, liberum arbitrium eius populo Romano permittendi : si quid ad eas addi, demi mutariue uellet, rursus ab senatu ei postulandum fore.), et à leur arrivée Vermina s'empressa de dire qu'il était prêt à tout accepter.Datae leges pacis, iussusque ad eam confirmandam mittere legatos Romam. Nous ne savons rien de la suite des événements, mais il est très vraisemblable (cf. Liv., 31, 11, 17Legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum ut Verminae pacis dans leges, liberum arbitrium eius populo Romano permittenti : si quid ad eas addi, demi mutariue uellet, rursus ab senatu ei postulandum fore.) que la ratification des préliminaires aura été soumise non seulement au Sénat mais aussi au peuple.

Comment citer cette notice

Jean-Louis Ferrary. "Loi ratifiant le traité de paix conclu avec le roi Vermina", dans Lepor. Leges Populi Romani, sous la dir. de Jean-Louis Ferrary et de Philippe Moreau. [En ligne]. Paris:IRHT-TELMA, 2007. URL : http://www.cn-telma.fr/lepor/notice302/. Date de mise à jour :23/05/14 .