Nom de la loi

Législation concernant la déclaration de guerre contre Philippe V de Macédoine

Date

200 av. J.-C.

Thèmes

Sources

Liv., 31, 5, 9- 8, 1
5.9 de auxilio mittendo tum responderi placere cum consules prouincias sortiti essent atque is consul cui Macedonia prouincia euenisset ad populum tulisset ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum. 6.1 P. Sulpicio prouincia Macedonia sorti euenit isque rogationem promulgauit, 'uellent iuberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque inlata sociis populi Romani bellum indici.' 6.2 Alteri consulum Aurelio Italia prouincia obtigit. Praetores exinde sortiti sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q. Fuluius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. 6.3 Rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. Id cum fessi diuturnitate et grauitate belli sua sponte homines taedio periculorum laborumque fecerant, tum Q. Baebius tribunus plebis, uiam antiquam criminandi patres ingressus, incusauerat bella ex bellis seri ne pace unquam frui plebs posset. 6.5 Aegre eam rem passi patres laceratusque probris in senatu tribunus plebis et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret 6.6 Castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset. Consul in campo Martio comitiis, 7.1 Priusquam centurias in suffragium mitteret, contione aduocata, 7.2 'ignorare' inquit 'mihi uidemini, Quirites, non utrum bellum an pacem habeatis uos consuli – neque enim liberum id uobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitur – sed utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis. 7.3 Hoc quantum intersit, sin unquam ante alias, proximo certe Punico bello experti estis. Quis enim dubitat quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram implorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam auersuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus? 7.4 Ne illud quidem dubium est quin hunc ipsum Philippum, pactum iam per legatos litterasque cum Hannibale ut in Italiam traiceret, misso cum classe Laeuino qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus. 7.5 Et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, deuictis Carthaginiensibus cunctamur facere? 7.6 Patiamur expugnandis Athenis, sicut Sapunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem: 7.7 non quinto inde mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto [inde] die quam ab Corintho soluerit naues, 7.8 in Italiam perueniet. Ne aequaueritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Macedonas: Pyrrho certe aequabitis. <aequabitis> dico? Quantum uel uir uiro uel gens genti praestat. 7.9 Minima accessio semper Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est. Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non uetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos. 7.10 Nostra nunc comparate. quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, saluis ducibus, saluis tot exercitibus quos Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit et uictor prope ad ipsam urbem Romanam uenit. 7.11 Nec Tarentini modo oraque illa Italiae quam maiorem Graeciam uocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt. 7.12 Haec uos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? Manserunt enim Punico postea bello. Nunquam isti populi, nisi cum deerit ad quem desciscant, ab nobis non deficient. 7.13 Si piguisset uos in Africam traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginienses hostes haberetis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat: hostium urbes agrique ferro atque igni uastentur. 7.14 Experti iam sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse. Ite in suffragium bene iuuantibus diuis et quae patres censuerunt uos iubete. 7.15 Huius uobis sententiae non consul modo auctor est sed etiam di immortales, qui mihi sacrificanti precantique ut hoc bellum mihi, senatui uobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eueniret, laeta omnia prosperaque portendere.' 8.1 Ab hac oratione in suffragium missi, uti rogaret, bellum iusserunt.
 - Per. Liv., 31
Belli adversus Philippum, Macedoniae regem, quod intermissum erat, repetiti causae referuntur hae. Tempore initiorum duo iuvenes Acarnanes, qui non erant initiati, Athenas venerunt et in sacrarium Cereris cum aliis popularibus suis intraverunt. ob hoc, tamquam summum nefas commisissent, ab Atheniensibus occisi sunt. Acarnanes mortibus suorum commoti ad vindicandos illos auxilia a Philippo petierunt et Athenas obpugnaverunt, Athenienses auxilium a Romanis petierunt post pacem Carthaginiensibus datam [quadringentesimo anno ab urbe condita] paucis mensibus. [Coeptum est autem anno quingentesimo quinto]. Cum Atheniensium, qui a Philippo obsidebantur, legati auxilium a senatu petissent, et id senatus ferendum censuisset plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis erat, dissentiente, tenuit auctoritas patrum, ut sociae civitati ferri opem populus quoque iuberet. Id bellum P. Sulpicio cos. mandatum est, qui exercitu in Macedonia<m> ducto equestribus proeliis prospere cum Philippo pugnavit. Aboedeni a Philippo obsessi ad exemplum Saguntinorum suos se que occiderunt. L. Furius praetor Gallos Insubras rebellantes et Hamilcarem Poenum bellum in ea parte Italiae molientem acie vicit. Hamilcar eo bello occisus est et milia hominum XXXV. Praeterea expeditiones Philippi regis et Sulpici cos. Expugnationes que urbium ab utroque factas continet. Sulpicius cos. bellum gerebat adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis. triumphavit de Gallis L. Furius praetor.

(sur plusieurs points inexacte)

Bibliographie

  • Briscoe, Commentary, I, 69-76
  • Dahlheim, S., Struktur und Entwicklung des römischen Völkerrechts im dritten und zweiten Jahrhundert v. Chr., Munich, 1968, 242-4, n. 23
  • Elster, GMRR, 278-281
  • Luce, T. J., Livy. The Composition of His History, Princeton, 1977, 63-67
  • Rotondi, LPR, 265

Commentaire

Selon Liv., le consul P. Sulpicius Galba, ayant reçu par sortitio la province de Macédoine, fut chargé par le Sénat de proposer aux comices centuriates la loi de déclaration de guerre. Après un premier refus, et sur nouvelles instructions du Sénat, le consul proposa de nouveau sa rogatio, qui fut cette fois acceptée. La tradition annalistique suivie ici par Liv. est sur de nombreux points fautives, et Dahlheim a proposé de la rejeter totalement, y compris l'échec d'une première rogatio. Une attitude aussi extrême ne paraît pas nécessaire (Briscoe), et le changement d'attitude des comices s'explique par la conclusion entre temps d'un compromis ménageant les intérêts des vétérans de Scipion (cf. Liv., 31, 8, 6Sulpicio, cui nouum ac magni nominis bellum decretum erat, permissum ut de exercitu quem P. Scipio ex Africa deportasset uoluntarios, quos posset, duceret: inuitum ne quem militem ueterem ducendi ius esset.). On doit se garder en revanche de fonder la moindre chronologie sur une tradition annalistique qui, de toute évidence, ignorait le fait que Galba n'arriva que tardivement en Illyrie : Liv. ne nous donne aucune information sûre concernant la date de la première rogatio et le délai séparant les deux consultations comitiales (Luce). On notera enfin, après G. V. Sumner, « The chronology of the outbreak of the Second Punic War », PACA 9, 1966, 5-30, 20-21), que le Sénat avait agi imprudemment en définissant les provinces consulaires avant le vote comitial, et qu'il se gardera de renouveler pareille maladresse en 191 et 171. Zon., 9, 15, 2 (= 2, 293, 14-24 D.) πρέσβεις οὖν οἱ Ῥωμαῖοι πρὸς αὐτὸν πέμψαντες, ἐπεὶ μηδὲν ὧν ἐπετάττετο ἔπραττε, τὸν πόλεμον ἐψηφίσαντο, χρώμενοι μὲν τῇ τῶν Ἑλλήνων ἐπιβασίᾳ λαβῇ, τὸ δ' ἀληθὲς ἀγανακτοῦντες ἐφ' οἷς ἐδεδράκει, καὶ προκαταλαμβάνοντες αὐτόν, ἵνα μὴ καταδουλωσάμενος ἐκείνους ἐπὶ τὴν Ἰταλίαν στρατεύσῃ κατὰ τὸν Πύρρον. ψηφισάμενοι δὲ τὸν πόλεμον τά τε ἄλλα παρεσκευάσαντο εὖ καὶ στρατηγὸν ἐπὶ τοῦ ναυτικοῦ Λούκιον Ἀπούστιον Σουλπικίῳ Γάλβᾳ δεδώκασι. καὶ ὁ Γάλβας τὸν Ἰόνιον κόλπον διαβαλὼν ἐπὶ πολὺ ἐνόσησε. (τὸν πόλεμον ἐψηφίσαντο) n'apporte aucune indication précise.

Comment citer cette notice

Jean-Louis Ferrary. "Législation concernant la déclaration de guerre contre Philippe V de Macédoine", dans Lepor. Leges Populi Romani, sous la dir. de Jean-Louis Ferrary et de Philippe Moreau. [En ligne]. Paris:IRHT-TELMA, 2007. URL : http://www.cn-telma.fr/lepor/notice192/. Date de mise à jour :17/11/19 .