Gautier, seigneur d’Avesnes, notifie que Jean, prévôt de Chimay, a concédé à l’abbaye de Foigny sa dîme de Léquielles
Ego Walterus, dominus de Avennis, notum facio presentibus et futuris quod Johannes prepositus de Cymaco quicquid possidebat in decima de Lescheriis tam minuta quam grossiori, assensu domini sui Guidonis de Landierfageto a quo eam in feodum tenebat, Fusniacensi ecclesie nomine elemosine perpetuo tradidit possidendum. Et quia decima illa ad feodum matris mee noscitur pertinere et meus super his desiderabatur assensus, ego quoque donationem illam voluntarie in omnibus approbans, ut deinceps eam Fusniacensis ecclesia quiete possideat, contra omnes qui justicie stare voluerint cum materna hereditas in manu mea devenerit, guarandiam portabo. Unde ad horum evidentiam et munimen presens scriptum fieri et subnotatis eorum qui interfuerunt nominibus sigilli mei impressione roborandum decrevi. Nomina testium sunt hec : Gosuinus de Wavrino, Godefridus de Seinz, Richerus de Spineto, Johannes de Seguncurt et Walterus frater ejus, Walterus de Proisi et alii multi. Actum apud Oysiacum anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo.