Le pape Innocent III rappelle que l’abbaye de Foigny, comme toute abbaye cistercienne, est exempte du paiement de la dîme sur l’ensemble de ses produits, et pas seulement sur les novales
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus, archiepiscopis, episcopis, et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis, presbyteris, et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Audivimus, et audientes mirati sumus, quod, cum dilectis filiis nostris, . . . . . . abbati, et conventui Fusniacensi, sicut et omnibus Cisterciensis ordinis fratribus, a patribus et predecessoribus nostris concessum sit, et a nobis ipsis postmodum indultum et confirmatum, ut de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, nemini decimas solvere teneantur, quidam ab eis nihilominus contra indulgentiam apostolice sedis, decimas exigere et extorquere presumunt, et prava ac sinistra interpretatione pervertentes apostolicorum privilegiorum capitulum, asserunt de novalibus debere intelligi, ubi noscitur de laboribus esse inscriptum. Quoniam igitur manifestum est omnibus qui recte sapiunt, interpretationem hujusmodi perversam esse et intellectui sano contrariam, cum, secundum capitulum illud, a solutione decimarum, tam de terris illis quas deduxerint vel deducunt ad cultum, quam de terris etiam cultis quas propriis manibus vel sumptibus excolunt, liberi sint penitus et immunes, ne ullus contra eos materiam habeat malignandi, vel quomodolibet ipsos contra justitiam molestandi, vobis per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatenus omnibus parochianis vestris auctoritate apostolica prohibere curetis, ne a memoratis fratribus de laboribus, vel de aliis terris quas propriis manibus vel sumptibus excolunt, seu de nutrimentis animalium, ullatenus decimas presumant exigere, vel quomodolibet extorquere. Nam, si de novalibus tantum vellemus intelligi, ubi ponimus de laboribus, de novalibus poneremus, sicut in privilegiis quorumdam aliorum apponimus. Quia vero non est conveniens vel honestum, ut contra instituta sedis apostolice veniatur, que obtinere debent inviolabilem firmitatem, mandamus vobis firmiterque precipimus, ut, si qui canonici, clerici, monachi vel laici, contra privilegia sedis apostolice, predictos fratres decimarum exactione gravaverint, laicos excommunicationis sententia percellatis, canonicos, et clericos, sive monachos, contradictione, dilatione, et appellatione cessante, ab officio suspendatis, et tam excommunicationis quam suspensionis sententiam faciatis, usque ad dignam satisfactionem, inviolabiliter observari. Ad hec presentium vobis authoritate precipiendo mandamus, quatenus, si quis in predictos fratres manus violentas injecerit, eum, accensis candelis publice excommunicatum denuntietis, et faciatis ab omnibus excommunicatum cautius evitari, donec congrue satisfaciat predictis fratribus, et cum litteris dioecesani episcopi rei veritatem continentibus, apostolico se conspectui representet. Datum Laterani, septimo kalendas junii, pontificatus nostri anno tertio.