« chartae-galliae-45240 »


Description

  •  
    Robert archidiacre de Châlons

  •  
    Lisle-en-Barrois (abbaye)

  •  
    1154


  •  
    conjecture

  •  
    Toul

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Robert, archidiacre de Châlons, notifie que l’abbaye de Lisle-en-Barrois possède bien dans son archidiaconé les autels de Vaudoncourt et de Lamermont, et que, après investigation de l’abbé de Châtrices et du doyen de ‘‘‘Seleres’’, les autels de ‘‘Merchette’’ et de Villers dépendent bien respectivement de Vaudoncourt et Lamermont

  •  
    In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Robertus, Cathalaunensis ecclesiæ archidiaconus, ne possint ea que rationabiliter decisa sunt, rursus in litem et discordiam revocari, sicque pacis bona turbari, notum esse volumus tam futuris quam presentibus quod, cum possideret ecclesia monachorum de Insula in archidiaconatu nostro duo altaria, videlicet Vauduncurtis et Lamermuntis cum suis appenditiis, suggestum est nobis quod prædictæ ecclesiæ monachi duo deserta loca nostri juris quasi prænominatis altaribus appenditia sibi usurpassent, unum qui vocatur Merchette, alterum vero qui dicitur Villare. Qua suggestione permoti misimus ad hoc investigandum Ymarum Castriciensis ecclesiæ abbatem et Garnerum decanum nostrum de Soleres, qui diligenter et fideliter etiam tertio per seniores provinciæ rei veritatem investigantes renunciaverunt nobis pro vero quod illa duo deserta loca quæ supramemoravimus ad prædicta altaria pertinerent, Merchota scilicet ad altare Vaudoncurtis, Villare vero ad altare Lamermontis. Nos itaque veritate cognita ecclesiam super hoc deinceps inquietare noluimus, sed eam inqueta possessione sua per manere concessimus. Nomina autem eorum qui interfuerunt sunt hec : Ymarus abbas Castriciensis, Petrus dapifer, Rogerus Jordanis canonicus Sancti Stephani, Guillelmus magister, Joannis canonici Sancti Trinitatis, magister Gillelmus et Mauritius frater ejus cognati archidiaconi, Radulphus clericus, Alardus conversus Castriciensis

  •  
    Acte inédit. Transcription : Jean-Pol Evrard

  •  
    cartulaire

  •  
    Bar-le-Duc, AD Meuse, 18 H 1, t. 2, p. 987-988

  •  
    on

  •  
    2903

  •  
    J-P Evrard

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae