Arnoul [de Chiny], élu de Verdun, notifie le don que fait à l’abbé Gontier et aux frères de l’abbaye de Lisle-en-Barrois l’abbesse Elisabeth et les moniales de Saint-Maur de tout ce qu’elles possédaient à Hattonmesnil en provende, terres, près, eaux, bois, dîmes, pâtures, ainsi que le bois d’Yvraumont contre un cens annuel de dix-huit deniers que les frères doivent payer aux moniales à la nativité de saint Jean-Baptiste
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Arnoldus, Dei gratia Virdunensis electus, omnibus fidelibus imperpetuum. Ut veritas processu temporis non obnubiletur tam futurorum quam presentium memoriae praesentis pagine scripto commendare curavimus, quod dilecta soror nostra Elzabeth abbatissa et caeterae sanctimoniales ecclesiae Sancti Mauri dederunt assensu nostro atque in aeternum possidendum contulerunt, dilecto fratri nostro Guntero abbati et coeteris fratribus ecclesie de Insula quicquid habebant apud Hatttunmasnil in omni proventu, in terris, pratis aquis, silvis, decimis, pascuis, cum nemore de Evraumont, sub censu decem et octo denariorum quos annuatim persolvent monialibus fratres, in nativitate beati Johannis Baptistae, persolventes apud Chaumont miniteriali earum. Tentionem etiam de hac possessione feret abbatissa et ecclesia Sancti Mauri memoratis fratribus contra quemlibet qui eis inde injuriam facere voluerit. Dedit etiam hec eadem abbatissa jam dictis fratribus assensu sororum suarum usum et frequentationem in communibus pascuis de Domno Joanne et de Wippercort et de Flureio quantum ad jus ecclesiae Sancti Mauri pertinent ; infra que pascua si fratres fecerint dampnum, resartient et aliam emendationem facere non tenebuntur. Dederunt etiam sibi mutuo ecclesia Sanctae Mariae de Insula et ecclesia Sancti Mauri communionem omnium orationum et beneficiorumque facient, ita ut monachi audito obitu monialis trigesimale missarum celebrant, et moniales audito obitu fratris quoque pro anima defuncti psalterium cante[n]t. Has itaque inscriptas donationes et pactiones confirmamus et sigillo nostro et ecclesiae Sancti Mauri sigillo corroboramus et ne quis in posterum contraire audeat, sub sententia transgressoribus debita interdicimus. Testes Willerm[us] decanus, Richardus archidiaconus, Hugo cancellarius, Raynerus, Ponsardus, Balduinus canonici, Robertus praesbiter, Johann[e]s clericus, Theodericus Cacabus, Giraudus de Tilleio, Gibous Galterus Cocus. Actum ab incarnatione Domini anno millesimo centesimo septuagesimo septimo.