Le pape Innocent III confirme à l’abbaye de Foigny la protection apostolique et l’ensemble de ses biens
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Fusniacensi ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium sanctae Dei genitricis et virginis Mariae, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; inprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam, atque institutionem Cisterciensium fratrum, in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascumque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; grangiam de Sparseio, cum pertinentiis suis; grangiam de Vuatigny cum pertinentiis suis; domum de Landouzyvilla cum pertinentiis suis; grangiam de Landouzy la Court cum pertinentiis suis; grangiam de Aubenton la Court cum pertinentiis suis; pratum de Veagis; grangiam quae Mare dicitur cum pertinentiis suis; grangiam de Vilercellis cum pertinentiis suis, grangiam de Foucouzy cum pertinentiis suis; cellarium de Culpetra cum pertinentiis suis; grangiam de Evercania cum pertinentiis suis; quicquid habetis in villa Sanctae Crucis; grangiam de Arersot cum pertinentiis suis; domum de Marla; decimas quas habetis in villa Macones; decimas quas habetis in villa de Cella; quicquid habetis apud civitatem Laudunensem, et prata destrees cum terris, vineis, pratis, nemoribus, usuagiis et pascuis, in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis, et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane, laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, tam de terris cultis quam incultis, sive de ortis, et virgultis, et piscationibus vestris, vel de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, liberos et absolutos, e saeculo fugientes, ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum, post factam in monasterio vestro professionem, fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco discedere; discedentem vero, absque communium litterarum nostrarum cautione, nullus audeat retinere; quod si quis forte retinere praesumpserit, licitum vobis sit in ipsos monachos vel conversos regularem sententiam promulgare; illud districtius inhibentes, ne terras, seu quodlibet beneficium Ecclesiae vestrae collatum liceat alicui personaliter dari, seu alio modo alienari, absque consensu totius capituli, vel majoris aut sanioris partis ipsius. Si quae vero donationes vel alienationes aliter, quam dictum est, factae fuerint, eas irritas esse censemus. Ad haec etiam prohibemus, ne aliquis monachus sive conversus, sub professione vestrae domus astrictus, sine consensu et licentia abbatis et majoris partis capituli vestri, pro aliquo fidejubeat vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat, ultra pretium capituli vestri providentia constitutum, nisi propter manifestam domus vestrae utilitatem. Quod si facere praesumpserit, non teneatur conventus pro his aliquatenus respondere. Licitum praeterea sit vobis in causis propriis, sive civilem, sive criminalem contineant quaestionem, fratrum vestrorum testimoniis uti, ne pro defectu testium jus vestrum in aliquo valeat deperire. Insuper, authoritate apostolica inhibemus, ne ullus episcopus, vel quaelibet alia persona, ad sinodos vel conventus forenses vos ire, vel judicio saeculari de propria substantia vel possessionibus vestris subjacere compellat, nec ad domos vestras causa ordines celebrandi, causas tractandi, vel aliquos conventus publicos convocandi, venire praesumat, nec regularem electionem abbatis vestri impediat, aut de instituendo aut removendo eo qui pro tempore fuerit, contra statuta Cisterciensis ordinis, se aliquatenus intromittat. Si vero episcopus, in cujus parochia domus vestra fundata est, cum humilitate ac devotione qua convenit requisitus, substitutum abbatem benedicere et alia quae ad officium episcopale pertinent, vobis conferre renuerit, licitum sit eidem abbati, si tamen sacerdos fuerit, proprios novitios benedicere, et alia quae ad officium suum pertinent exercere, et vobis, omnia ab alio episcopo percipere quae a vestro fuerint indebite denegata; illud adjicientes, ut in recipiendis professionibus, quae a benedictis vel benedicendis abbatibus exhibentur, ea, sine episcopi forma et expressione contenti, quae ab origine ordinis noscitur instituta, ut scilicet abbates ipsi, salvo ordine suo, profiteri debeant, et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur. Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesiarum, sive pro oleo sancto, vel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a vobis, sub obtentu consuetudinis, vel alio modo, quidquam audeat extorquere, sed omnia gratis vobis episcopus dioecesanus impendat; alioquin, liceat vobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem, gratiam et communionem apostolicae sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate, vobis quod postulatur impendat. Quod si sedes diocesani episcopi forte vacaverit, interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis, sic tamen, ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum praejudicium generetur. Quia vero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quem episcopum Romanae sedis, ut diximus, communionem habentem, et de quo plenam notitiam habeatis, per vos transire contigerit, ab eo benedictiones vasorum et vestium, consecrationes altarium, ordinationes monachorum authoritate apostolicae sedis recipere valeatis. Porro, si episcopi vel alii ecclesiarum rectores, in monasteria vestra vel personas inibi constitutas, suspensionis, excommunicationis, vel interdicti sententiam promulgaverint, sive etiam in mercenarios vestros, pro eo quod decimas non solvitis, sive aliqua occasione eorum quae ab apostolica benignitate vobis indulta seu in benefactores vestros, [pro eo quod aliqua vobis beneficia vel obsequia ex charitate praestiterint, vel ad laborandum adjuverint, in illis diebus in quibus vos laboratis, et alii feriantur, eamdem sententiam protulerint, ipsam, tanquam contra sedis apostolicae indulta prolatam duximus] irritandam, nec litterae illae firmitatem habeant, quas, tacito nomine Cisterciensis ordinis, et contra tenorem apostolicorum privilegiorum constiterit impetrari. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, autoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum, seu grangiarum vestrarum, nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere, vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Praeterea, omnes libertates et immunitates, a praedecessoribus nostris, Romanis pontificibus ordini vestro concessas, nec non et libertates et exemptiones saecularium exactionum, a regibus et principibus, vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas, authoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae authoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Innocentius, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Octavianus, Hostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Petrus, Portuensis et Sanctae Rufinae episcopus. Ego Joannes, Albanensis episcopus. Ego Petrus, tituli Sanctae Caeciliae presbiter cardinalis. Ego Guido, S. Mariae infra Tyberim tituli Calixti, presbiter cardinales. Ego Hugo, presbiter cardinalis sancti Martini et Equitii. Ego Joannes tituli Sancti Stephani in Coelio Monte presbiter cardinalis. Ego Joannes, tituli Sanctae Priscae presbiter cardinalis. Ego Cencius, sanctorum Joannis et Pauli presbiter cardinalis, tituli Pamachii. Ego Gregorius, tituli Sancti Vitalis presbiter cardinalis. Ego Benedictus, tituli Sanctae Susannae presbiter cardinalis. Ego Gracianus, Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Gregorius, Sancti Georgii ad velum aureum diaconus cardinalis. Ego Hugo, Sancti Eustachii diaconus cardinalis. Ego Matthaeus, Sancti Theodori diaconus cardinalis. Ego Joannes, Sanctae Mariae in Cosmidin diaconus cardinalis.Datum Laterani, per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi et nottarii, duodecimo kalendas junii, indictione septima, incarnationis dominicae anno millesimo ducentesimo quarto, pontificatus domini Innocentii papae tertii anno septimo.
Patrologia latina, t. 217, col. 111-113
cartulaire
Laon, AD Aisne, H 623, fol, 161r-164r
on
4917
Passage omis dans le cartulaire de “pro eo quod aliqua” à “prolatam duximus”