Saint-Guilhem-le-Désert (abbaye Saint-Sauveur de Gellone)
0981/01/21
Lodève
charte
non suspecté
VENDITIO USUSFRUCTUS VILLÆ QUAM VOCANT VILLA VITIS, IN TERRITORIO MAGDALONENSI, AB AIRADO ET FILIO ERMENGAVO, CONSENTIENTE UXORE RICHELDA FACTA, NUDO DOMINIO AD SANCTUM WILELMUM TRANSLATO
In nomine Domini. Ego, Airadus et filius meus Ermengavus, consenciente uxore mea Richelda, vendo tibi Isimberto et infantibus tuis, alodem qui est in territorio Magdalonensi, in suburbio castri Substantionensi, villa que vocant Villa Vitis, quantum ibidem visus sum abere vel possidere; vendo tibi in omnia et in omnibus, in tali vero ratione, dum ego Airadus vivo, Isimbertus et filii sui usum et fructum habeant et post obitum meum Sancto Salvatori Gellonensis monasterii, Sancteque Cruci, Sancto quoque Wilelmo, monachisque in eodem monasterio Deo servientibus revertat, in perpetuo possidenda vel detin[end]a et nunquam ab heredibus meis vel propinquis aut ab ullo homine Sancto Altari, Sancteque Cruci Sanctoque Wilelmo contrariari, auferri vel inquietari possit valeatque.
Factum testamentum hoc, duodecimo kalendas februarii, anno vicesimo sexto, regnante Lothario rege.
S. Airadi et filii mei Ermengavi et uxori mee Richelda, qui manu propria firmo, firmarique testes poscho. — Venrannus, t. — Martesus, t. — Poncius, t. — Gilmundus, t.
ALAUS (P.), CASSAN (abbé), MEYNIAL (E.), Cartulaires des abbayes d'Aniane et de Gellone, Montpellier, 1898, p. 62, n° 68