« chartae-galliae-4996 »


Description

  •  
    Aimeri doyen de chrétienté de Provins

  •  
    Provins (commanderie du Temple)

  •  
    1229/03


  •  
    Sens

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Super hoc quod Guibertus li Pelez ascensivit a fratribus milicie Templi ad totam vitam suam quandam domum eorumdem fratrum sitam apud Pruvinum, in vico [Sancte] Crucis

  •  
    H[emericus], christianitatis Pruvinensis decanus, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noveritis universi quod Guibertus li Pelez et uxor ejus Christiana recognoverunt coram nobis se ascensivisse, ad totam vitam suam a fratribus milicie Templi, domum eorumdem fratrum sitam apud Pruvinum, in vico Sancte Crucis, cum duabus cameris junctis dicte domui, pro triginta solidis pruvinensium et duobus denariis censualibus annuatim eisdem fratribus in festo sancti Remigii persolvendis. Post autem decessum dictorum G[uiberti] et Christiane, dicta domus et camere cum omni melioratione quam in eadem domo et in edificiis ad eandem domum pertinentibus fecerint, ad predictos fratres libere et quiete penitus revertentur. Si vero aliquo casu contingente, dicta domus et camere per defectum dictorum G[uiberti] et Christiane, uxoris sue, pejorarentur, dicti fratres eandem domum cum cameris seisirent, et in manu sua tenerent donec a sepedictis G[uiberto] et Christiana de suo proprio in integrum reaptentur. In cujus rei testimonium, presentes litteras sigilli nostri munimine roboravi. Actum anno Domini Mº CCº vicesimo nono, mense marcii.

  •  
    CARRIERE (Victor), Histoire et cartulaire des templiers de Provins, Paris, 1919, n°LI

  •  
    cartulaire

  •  
    Paris, Arch. Nat., S 5162B

  •  
    2818

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae