« chartae-galliae-4994 »


Description

  •  
    Hugues official de Sens

  •  
    Provins (commanderie du Temple)

  •  
    1219/05


  •  
    Sens

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Super hoc quod Willelmus, miles, de Jumbrois, dedit in elemosinam fratribus milicie Templi quosdam homines suos, videlicet Petrum de Jumbrois et Emelinam, uxorem ejus, et Johannem Rosel.

  •  
    Omnibus presentes litteras inspecturis, magister Hugo, Senonensis officialis, in Domino salutem. Noverint universi quod Willelmus, miles, de Jumbresio, coram nobis in jure recognovit se dedisse in perpetuam elemosinam fratribus milicie Templi quosdam homines suos, videlicet Petrum de Jumbresio et Emelinam, uxorem ejus, et Johannem Rosel, cognatum dicti Petri, ita quod post decessum dictorum Petri et Emeline, uxoris ejus, domus cum tota porprisia sua sita apud Jumbrosium, excepta parte prioris de Votonio quam a sororio suo emisse dicitur idem Petrus, terra de Meso, terra de Cruce de Maiseres, duo arpenta terre de Fosseer, et tria arpenta terre de Quercu, et terra de Campo Heraudi, et medietas domus et tote porprisie, site prope dictam domum de Jumbresio, que fuit defuncti Erardi de Jumbroisio, que de dicto milite tenere confessus est idem Petrus, ad eumdem militem vel heredes ejus libere devolventur. Hanc autem donationem laudaverunt, voluerunt et concesserunt Gaufridus, miles, de Brocia, frater dicti Willelmi, coram nobis, de cujus feodo se tenere dicebat homines supradictos, et Margereta, uxor dicti Willelmi, sicut in litteris decani Pruvinensis vidimus contineri. Preterea dictus Willelmus, miles, coram nobis recognovit se dedisse et concessisse dictis Petro et Emeline, uxori ejus, vinginti arpenta terre sita in exertis de Vado Petroso, ab ipsis quandiu viverint pacifice possidenda. Ipsis vero sublatis de medio, ad eundem militem vel heredes ejus illa vinginti arpenta terre cum predictis teneturis, remoto quolibet contradictionis obstaculo, revertentur. Quod autem audivimus et recognitum fuit coram nobis, ad petitionem partium, sine prejuditio alterius, sub sigillo curie Senonensis testificamur. Actum anno gratie Mº CCº nonodecimo, mense maio.

  •  
    CARRIERE (Victor), Histoire et cartulaire des templiers de Provins, Paris, 1919, n°XLIV

  •  
    cartulaire

  •  
    Paris, Arch. Nat., S 5162B

  •  
    2818

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae