Theobaldus, Dei miseratione, Ambianensis dictus episcopus, omnibus in Christo fidelibus imperpetuum. Universis sancte ecclesie doctoribus et prelatis convenit ut fidelium, et maxime eorum qui temporalia postponentes paupertati spontanee, se pro XPristo subdiderunt intentioni pie semper annuunt, et non solum in spiritualibus, sed etiam in temporalibus, eis pro posse contulere et providere studeant. Inde est, quod presentibus et futuris notum fieri volumus, quod cum Radulfus presbiter, personatum altaris Sancti Leodegarii de Geudincurt, cum sexta parte decime ejusdem ville case et medietatem altaris Sancti Petri de Drueul juxta Moiliens, cum tertia parte decime case ejusdem Drueul, a temporibus antecessorum nostrorum Guarini, Theoderici, Roberti, felicis memorie episcoporum, tenuisset, ea in manum nostram resignavit. Nos vero, pro remedio anime bone memorie Radulfi, avunculi nostri, quondam Ambianensis ecclesie decani et nostre, supradicta certis capitulis distincta, dilecto filio nostro Florentio, abbati, et ecclesie Sancti Petri de Selincurt, in perpetuam elemosinam concessimus. Hec autem ad personatum pertinent : Due partes oblationum tribus terminis, videlicet in Nativitate Domini, in Purificatione Beate Marie, et in Pascha, tantum similiter et due partes omnium minutarum decimarum. Tertia autem pars cedit in jus cantuarii. Verum de bladio utriusque altaris pars tertia ad personatum, relique due ad cantuarium pertinent. Porro de altari de Drueul pars tertia ad sacerdotem spectat, altera eisdem fratribus Sancti Petri de Selincort, ex dono nostro pertinet, reliquam tertiam partem ecclesia Sancti Petri de Gaudiaco, a tempore predecessoris nostri, pie memorie Ingelranni episcopi, possidet. De cetero, Galterus de Villaines, concedente Matilde uxore sua et filiis suis concedentibus, Ingelranno primogenito, Roberto et aliis unam masuram apud Villaines, et unum ortum intra villam, alium extra villam, qui adjacet inter marescum et viam que ducit ad calceiam de Lonc, et decem jugera terre, prefato abbati et fratribus per manum nostram, in elemosinam contradidit, ita quod si fratres ibi manere, vel hospites habere voluerint, usagium suum tam in aquis quam in pratis, in pascuis et nemoribus, sicut ceteri homines ejusdem ville, habebunt libere. Ad hujus igitur rei memoriam tenendam, et majorem firmitatem, presens scriptum facimus, et sigilli nostri appositione corroboramus pontificali auctoritate, sub anathemate districtius inhibentes, ne quis ausu temerario hanc elemosinam infringere presumat. Actum est hoc anno dominice incarnationis mº cº lxxxº iiiº, assistentibus dilectis filiis nostris : Ingeranno, decano Ambianensis ecclesie, Radulfo, Pontivensi archidiacono, magistro Roberto Paululo, Drogone capellano, magistro Gaufrido Abbatisville, magistro Balduino, Arnulfo, abbate de Marchasio Radulfi, Hereberto, canonico ejus, fratre Ingelranno de Hermenricurt, fratre Adam, fratre Lisiardo et multis aliis. Testes elemosine prefati Walteri sunt isti : Guillelmus prepositus Ambianensis ecclesie, frater ipsius Galteri, Radulphus, presbiter de Beeloi, Hugo Lurdeus, Godardus filius ejus, Hugo de Capella, Gauterus Wasteus, Hugo de Hermenricort, Drogo d'Estruisils, frater ipsius Hugonis, et multi alii. Datum per manum Roberti cancellarii.
BEAURAIN (G.), Le cartulaire de l'abbaye de Selincourt, 1131-1513, Amiens, 1925 (Mémoires de la société des antiquaires de Picardie, 25), n° 17, p. 59-62