Lambert, abbé d'Arrouaise, et tout le couvent, cèdent au clerc Robert de Fossa, sa vie durant, tous les alleux que l'abbaye possède à Gosnay, contre un cens annuel de 55 sous de Flandre, garantis par la prébende que Robert possède au chapitre Saint-Barthélemy de Béthune.
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Ego Lambertus, Dei gratia ecclesie Sancti Nicholai in Arouasia humilis abbas, et totum eiusdem ecclesie capitulum, uniuersis fidelibus ad quos presentia peruenerint, salutem in Domino. Quoniam a memoria hominum acta, etiam sollempniter, facile elabuntur, subscripta presenti pagine in posterum reseruanda committimus. Nos siquidem, communicato congregationis nostre consensu, alodia que ecclesia nostra apud Goznai diutina atque continua possessione ab omni etiam exactione libera tenuerat, Roberto de Fossa, clerico scilicet apud ecclesiam nostram bene merito, toto tempore uite sue sub annuo censu habenda concessimus. Huius autem annui census summa est LV solidi Flandrensis monete, quorum medietas infra quindenam post festum Sancti Remigii, alia infra quindenam post octabas Pasce persoluenda est. Ut uero in hoc censu indempnitati ecclesie nostre prouideretur, prenominatus Robertus prebendam quam Bitunie in ecclesia Sancti Bartholomei canonice possidebat, per manum Petri eiusdem ecclesie prepositi pro defectu ipsius census si forte aliquis acciderit, ecclesie nostre, presentibus concanonicis suis Petro de Venties, Hugoni Vitulo, obligauit. Item, ut prefata alodia, que Roberto cum suis accessoriis, ut iam dictum est, concessimus, post decessum eius in liberam et absolutam possessionem ecclesie nostre redeant, Iohannes et Balduinus de Fossa, fratres Roberti, et filii patrui eius Iohannis bone memorie, Robertus, Winemarus, Warinus, Wifridus, Radulfus, Warnerus, uniuersum ius in iam dicta alodia et proprietatis et maxime huius censualis possessionis abdicauerunt. Acta sunt hec in presentia capituli ecclesie Beate Marie Atrebatensis, cuius sigilli impressione et nostri, ut hec rata et inconcussa permaneant, presentem paginam corroborari fecimus, testibus qui interfuere subscriptis. Signum Rogeri prepositi. S. Anselmi cantoris ecclesie Atrebatensis. S. Petri Bituniensis prepositi. S. Amalrici Insulensis decani. S. Hainfridi abbatis de Falempin. S. Manasse abbatis de Cochis. S. Eurardi abbatis Del Bosch. Actum anno incarnationis M°C°LX°VIIII°.
TOCK (Benoît-Michel) et MILIS (Ludo), Monumenta Arroasiensia, Turnhout, 2000 (Corpus Christianorum, Continuatio Mediaevalis, 175), n° 122, p. 233-234