Pierre, évêque d'Arras, notifie la donation d'un manse à Blairville opérée en faveur des Templiers d'Arras par Louis de Blairville.
Petrus, divina patientia Atrebatensis ecclesie minister humilis, dilectis in Christo universis fidelibus, quibus litteras istas videre contigerit, salutem in Domino. Ad noticiam omnium tam futurorum quam presentium scripto presenti duximus transmittendum, quod nobilis vir Ludovicus miles de Blarvile et Berta uxor ejus dederunt in perpetuam elemosinam fratribus militie Templi juxta Atrebatum unum mansum ab omni angaria et exactione liberum, quod est ante villam predictam versus civitatem Atrebatensem. Et sicut nobis dictum est, mansum illud duas terre continet mancoldatas. Hanc donationem filii predicti Ludovici, scilicet Alelmus, W. atque Rogerus spontanei concesserunt. Ut autem, quod in nostra presentia factum est, firmum et stabile perseveret, factum ipsum scripto presenti duximus annotandum et sigilli nostri testimonio roborandum, subscriptis testium nominibis, qui predicte donationi fuere presentes. Nomina sunt hec : Radulphus archidiaconus Atrebatensis et magister Petrus de Corbeia canonicus Atrebatensis, item frater Oilardus magister in Pontivo, frater Amorricus de Sauti, frater Reinerus preceptor domus Templariorum Atrebatensis, frater Everardus de Siriel, item dominus Robertus de Wavrino et Matheus villicus de Walli, villicus Sancti Petri. Datum anno Incarnationis dominice Mº Cº nonagesimo tercio, mense julio.
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 237, p. 261-262