Marchiennes (abbaye Sainte-Rictrude et Saint-Pierre)
1124
Cambrai
charte
non suspecté
Robert, évêque d'Arras, notifie que l'abbaye de Marchiennes a donné à l'église de Mazingarbe une terre où établir un cimetière.
Robertus, Dei gratia Attrebatensis episcopus, tam posteris quam presentibus. Nullum latet fidelium, ad nostrum specialiter spectare officium in omnibus aecclesiarum paci prospicere et omne, quod vel in presenti vel in futuro turbare potest, fraternae pacis unitatem et concordiam, quantum in nobis est, modis omnibus procul arcere. Ecclesiola itaque in villa, quae Masengarba dicitur, hactenus carebat atrio et in alienis atriis circumquaque vicinarum aecclesiarum sepeliendi mortuos suos calamitosa necessitas incumbebat presbitero. Petente igitur Symone, ejusdem altaris persona, Amandus abbas Marcianensis aecclesiae Sanctae Rictrudis, cujus prefata villa esse dinoscitur, de terra sua adjacente, quod sepulturae mortuorum sufficeret, ad benedicendum ibidem concessit atrium, ea sane conditione ut nichil in eo sicut nec in tota villa libertatis sibi debeat deperire, sed illic quemadmodum prius aecclesia Marcianensis possideat quicquid est vel esse potest juris et justiciae. Quod ut firmum sit et inrefragabile, nec in atrio illo preter sepulturam mortuorum sepefati altaris persona in posterum sibi aliquid vendicare presumat, et unde magis illi debitor esse debuit, inde adversus Marcianensem aecclesiam scandalum sumat, tam presentis scripti attestatione quam etiam sigilli nostri impressione necnon et honestarum personarum astipulatione in atrio illo ut in libero alodio debita jura Marcianensi firmamus aecclesiae, districtum scilicet ac theloneum vel quicquid ibi jure antiquitatis primitus habuit potestatis et justiciae. Si qua igitur persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit et ab incepto cessare noluerit, anathematis vinculo colligetur et in tenebras exteriores proiciatur. Signum Roberti episcopi. S. Drogonis et Roberti archidiaconorum. S. Anastasii cantoris. S. Bertulfi et Hugonis canonicorum. Actum incarnati Verbi anno Mº Cº XXº IIIIº, indictione IIa, anno autem pontificatus domni Roberti Atrebatensis episcopi IXº.
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 42, p. 58-59