« chartae-galliae-40988 »


Description

  •  
    Roger évêque de Laon

  •  
    Foigny (abbaye)

  •  
    1200


  •  
    Laon

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Roger, évêque de Laon, notifie que Jean, prévôt de Chimay, a concédé à l’abbaye de Foigny sa dîme de Léquielles.

  •  
    Ego R[ogerus], Dei gratia Laudunens[is] episcopus, omnibus fidelibus in perpetuum. Cum de rebus licitis non quicquid libet liceat, patet profecto quam perniciosum sit res illicitas usurpare aut usurpatas detinere. Inde est quod Johannes prepositus de Cymaco, de salute sua sollicitus, ne commodum temporale sibi retributionis eterne dispendium generaret, in presentia nostra constitutus decimam de Lescheriis quam licet contra jus canonicum jure tamen hereditario possidebat in manu nostra resignavit et tam assensu et voluntate nostra quam dominorum suorum a quibus eam tenebat in feodum sicut in eorum continetur autenticis, necnon et heredum suorum sicut eam possidebat, integre ecclesie Fusniacensi contulit perpetuo possidendam. Nos autem hanc ipsius donationem gratam et ratam habentes, presenti privilegio sigilli nostri munimine roborato, eandem decimam jamdicte ecclesie Fusniacensi concessimus et stabilitate perpetua confirmavimus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo.

  •  
    Acte inédit. Transcription : Benoît Tock

  •  
    original

  •  
    Paris, A.N., L 993/74

  •  
    on

  •  
    B. Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae