Adeluia, dame de Guise et de Léquielles, notifie que Jean, prévôt de Chimay, a concédé à l’abbaye de Foigny sa dîme de Léquielles.
Ego Adeluia, domina Guisie et Lescheriarum, notum facio presentibus et futuris quod Johannes prepositus de Cymaco quicquid possidebat in decima de Lescheriis tam minuta quam grossiori, laude et assensu nepotum suorum Walteri et Nicholai et neptis sue Milesendis ac mariti ejus Symonis de Longoprato, assensu etiam domini sui Guidonis de Landierfageto a quo eam in feodum tenebat, Fusniacensi ecclesie nomine elemosine perpetuo tradidit possidendum. Verum quia prefatus Guido decimam illam similiter a me in feodum tenebat et meus ac filiorum meorum super his desiderabatur assensus, ego quoque et filii mei Walterus et Jacobus communi assensu donationem illam in omnibus sollempniter approbantes, concessimus ut eam perpetuo Fusniacensis ecclesia quiete possideat, promittentes contra malignantium ausus seu contra omnes qui justicie stare voluerint eam sub nostre protectionis custodia bona fide deinceps fore conservandam. Unde ut tam sollempnis facti et pie actionis veritas ad posterorum noticiam fide integra transmittatur, presens scriptum subnotatis testibus sigilli mei impressione muniendum decrevi. Nomina testium sunt hec : Gosuinus de Wavrino, Godefridus de Seins, Richerus de Spineto, Johannes de Seguncurth et Walterus frater ejus, Walterus de Proisi et multi alii. Actum anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo.