CHARTA QUA RAMNALDUS ET UXOR EJUS BERTA DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLIS VETUS CANABIS, BUGDONO, ETC.
Ramnaldus et Berta, son épouse, donnent à l'abbaye de Cluny plusieurs biens situés dans les villae Vetus Canabis, Bidon, Tendriaco et Raverias, au pagus de Mâcon.
Divinæ clementia pietatis mittens unicum filium suum ex servili forma incarnandum in hunc mundum, in forma nostræ mortalitatis, ne conditio humana maligni fraude seducta, post lapsum periret, ex hoc enim apparet quanta nos dilectione dilexit, videlicet quod dignatus est nostræ misereri naturæ eam assumendo, quod non est post ruinam angelicæ creaturæ. Quocirca quia ipse prior nos dilexit, tanto magis sincero et puro diligendus est et timendus amore, ne juste in illo justæ exaggerationis examine pro tot beneficiis nobis a se inpensis nos sibi ingratos puniat. Proinde ego Ramnaldus et uxor mea, Berta nomine, ejus ducti amore, donamus sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, aliquid de nostra hereditate que sita esse videtur in pago Matisconensi, in villa Vetus Canabis, hoc est medietatem unius cortili. Dono iterum in villa quæ vocatur Bugdonum partem unius campi, hoc est unam tiliam quam donaverunt mihi Osbertus et Fredoenus. Dimitto etiam illum boscum quem habebam in querelam contra illos. Hæc omnia reddo eis in presenti, eo videlicet tenore, ut me et uxorem meam in suam societatem recipiant. Iterum post mortem meam dono eis in supradictam villam Bugdonum unam condaminam quam mihi donavit Ascherius; quæ terminatur sic: a mane via publica, a certio terra Noerii, a vento pascheria, a sero terra Adalelmi. Similiter dono in villa Tendriaco unum campum quem donavit mihi Ascherius. Dono etiam in villa Raverias unam vineam quam Adraldus mihi donavit et medietatem silvæ quæ vocatur Canavanilis. Facio autem hanc donationem pro animæ meæ et uxoris meæ remedio, et ut nobis defunctis corpora nostra honeste sepulture inibi tradantur; ea videlicet conditione, ut quandiu vixerimus nos duo, nobis fas possidendi ea sit, ita ut cum aliquis nostrum ab hac luce migraverit, pars ejus, id est medietas, ad jam prescriptam casam perveniat. Post discessum vero amborum ex integro totum ad jam dictum transeat locum, nemine contradicente. Si quis vero hanc descriptionis cartulam diaboli fascibus succensus calumpniari presumpserit, non optinere quod repetit valeat, sed insuper juditiaria potestate cogente, auri libras C constrictus persolvat, et nostra donatio tempore perpetuo, stipulatione subnixa consistat. Et ut rata et inconcussa permaneat, propriis manibus firmavimus, testibusque tradidimus roborandam. S. Ramnaldi et uxoris ejus Bertæ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Bernardi. S. Rotberti. S. Clementis. S. Arlei. S. Raimberti. S. Vuichardi. S. Richardi. S. Adalelmi. S. alterius Rotberti. S. Rainardi. S. Bernardi, Constantini, filiorum ejus.
BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 4 : 1027-1090, Paris, Imprimerie nationale, 1888, p. 298-299, n° 3134 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).
cartulaire
Paris, BNF, n.a. lat. 1498, cartulaire B, chartes de l'abbé Hugues, p. 294, CCXCV.