« chartae-galliae-22007 »


Description

  •  
    Odoagrus diacre, Guernus diacre

  •  
    Saint-Guilhem-le-Désert (abbaye Saint-Sauveur de Gellone)

  •  
    0929/12/30


  •  
    Lodève

  •  
    notice

  •  
    non suspecté

  •  
    DONATIO UNIUS MANSI, INFRA TERMINIUM DE VILLA MARTECELLOS, SUB CASTRO AGONENSE, IN TERRITORIO MAGDALONENSI, AB ODOAGRO ET GUERNO, POST MORTEM FACTA.

  •  
    Auctoritate Dominica a sanctis patribus, sanctitum atque statutum est, ut omnis homo, ob redemptionem anime sue et remissionem delictorum suorum, ob futuri quoque examinis evadendi et eterne beatitudinis perfruendam gloriam, Deo et sanctis altaribus seu monasteriis, clericisve Christo servientibus, helemosinam tribuat honoris sive sue substantie, Domino id attestante: Date helemosinam et omnia munda sunt vobis; idemquoque Dominus, alio in loco, hec eadem asserit dicens: Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum. Quapropter ego, Odoagrus et Guernus diachonus, ob indulgentiam peccaminum nostrorum et redemptione animarum nostrarum, donamus Sancto Salvatori Gellonensi, et Sancte Crucis inexpugnabili signo, Sancto quoque atque Almo Christi Wilelmo, abbati quoque Jose et monachis, sub eo degentibus in monasterio Gellonensi presentibus et futuris, aliquid de alode nostro, qui est in territorio Magdalonensi, sub castro Agonensi, infra terminium de villa quam vocant Martecellos: in ipso terminio donamus supra scripto altario Sancti Salvatoris, et Sancte Cruci, Sanctoque Wilelmo, abbatique Jose et monachis, unum mansum, pro remedio animarum nostrarum vel parentum nostrorum, ut nobis Dominus culpas et peccata nostra relaxare dignetur: id est in casis, casaliciis, curtis, ortis, terris, campis, cultis et incultis, pascuis, silvis, garricis, arboribus pomiferis et inpomiferis, exitis aquarumve decursibus, omnia et in omnibus quantum ad ipsum mansum pertinet vel aspicere videtur, ubi visus est manere Ingilramnus, qui michi Odoagro venit ex alode parentum meorum, et ipsum campum quem ego Guernus comparavi. Ista omnia supra scripta, donamus ecclesie Sancti Salvatoris Gellonensis, ab integro et voce fundis possessionis, ita ut dum ego Odoagrus vivo, ipsum alodem abeam, teneam et possideam, et ad ipsam supradictam sanctam ecclesiam et ad abitatores loci supra scripti, omni anno, servicium impendam; post obitum vero meum, ipse alodis supra scriptus, ad eandem sanctam Dei ecclesiam et ad abitatores remaneat, sine ulla inquietudine, et exinde de ipso alode faciant quicquid facere voluerint. Quod si nos donatores, aut ullus de parentibus nostris, aut ulla omnino subrogata vel commissa persona, contra hanc cartam donationis nostre ad irrumpendum vel inquietandum venire presumpserit, iram interni judicis, sicut dignus est, incurrat et cum Juda Scharioth, Domini proditore, in infernum particeps fiat, et componat insuper ipsum alodem duplum et melioratum.
    Facta carta donationis istius, tertio kalendas Januarii, anno tricesimo uno, regnante Karolo rege, post obitum Odoni regis. Et inantea carta donationis hujus, firma et stabilis permaneat, ego Odoagrus et Guernus diaconus et Gairaldus, qui hanc donationis cartam scribere jussimus, manu propria firmamus, desiderantes firmiter stabilire, ideo testibus firmari rogamus. — S. Odoagri. — S. Guerni diachoni. — S. Gairaldi. — S. Daderici. — S. Ingilrichi. — S. Teuderichi. — S. Vidalberti presbiteri. — S. Causaldi.

  •  
    ALAUS (P.), CASSAN (abbé), MEYNIAL (E.), Cartulaires des abbayes d'Aniane et de Gellone, Montpellier, 1898, p. 65-67, n° 73

  •  
    cartulaire

  •  
    Montpellier, AD Hérault, 5H8, Fol. 30 v°.

  •  
    2481

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae