« chartae-galliae-22006 »


Description

  •  
    Ingiraldus

  •  
    Saint-Guilhem-le-Désert (abbaye Saint-Sauveur de Gellone)

  •  
    0926/08/07


  •  
    mercredi

  •  
    Lodève

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    DONATIO TERRÆ IN LOCO BALMAS, IN VIGARIA AGONENSE, IN TERRITORIO MAGDALONENSE, AB INGILRADO FACTA

  •  
    In nomine Domini. Ego, Ingilradus, dono Sancto Salvatori Gellonensis, Sancteque Cruci, Sancto quoque Wilelmo, abbati et monachis in eodem monasterio permanentibus, de alode meo, propter amorem Dei et propter remedium anime mee. Et est ipse alodus in territorio Magdalonensis, in suburbio castro Substantionensi, in vigaria Agonense, in terminium de Valle, quam vocant Asperas, in loco qui vocatur Balmas, in ejus terminium modiatas duas de vineas vel quantum ibidem abeo de voce fundis possessionis, tam quistum quam ad inquirendum, in tali vero ratione, quod nullus homo, aut ullus christianus, aut nulla urbanica potestas invadere possit, vel alienare, seu auferre, impignorare, donare, vendere, tollere valeat, sancto altario Sancti Salvatoris Gellonensis, Sancteque Cruci, Sanctove Wilelmo et monachis, vel a communia eorum abstrahere liceat, sine dampno et perditione anime sue.
    Facta carta hujus donationis, feria quarta, septimo idus Augusti, anno tertio, regnante Hugone magno. — S. Ingilradi, qui hanc cartam scribere fecit, manuque sua firmavit, firmarique testibus mandavit. — S. Ardemanni. — S. Radulfi. — S. Lauterii. — S. Pontioni. — S. Rainaldi presbiteri.

  •  
    ALAUS (P.), CASSAN (abbé), MEYNIAL (E.), Cartulaires des abbayes d'Aniane et de Gellone, Montpellier, 1898, p. 65, n° 72

  •  
    cartulaire

  •  
    Montpellier, AD Hérault, 5H8, Fol. 30 r°.

  •  
    2481

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae