Saint-Guilhem-le-Désert (abbaye Saint-Sauveur de Gellone)
circa 1070/06/05
vendredi
Lodève
charte
non suspecté
DONATIO UNIUS MANSI IN VILLA «SOLADGUE» ET FASCIÆ TERRÆ IN LOCO «UTAS» A PETRO ET UXORE PONTIA ET FILIIS IN UNUM FACTA
Ego igitur, in Dei nomen, Petrus et uxor mea Pontia et filii nostri Miro, Poncius, Bertrandus, Augerius, nos simul in unum donamus Sancto Salvatori Gellonensis et ligno Dominice Crucis atque Sancto Wilelmo et monachis ejus presentibus et futuris, mansum unum in comitatu Lutovensi, in terminium de villa quam vocant Soladgue, et in eo loco quem appellant Utas, unam fasciam de terra, de vertice montis usque in strata publica, ubi Rainardus visus est manere; donamus sanctis suprascriptis, in tali ratione, ut monachi in communia teneant et ad fevum donare vel alienare non liceat. Quod si abbas aut ullus ex monachis, ad fevum donaverit vel a communia monachorum abstraxerit aut ullus homo seu femina aut qualiscumque persona hanc donationem nostram per ullam fraudem aut per ullum ingenium irrumpere vel inquietare presumpserit, iram Dei incurrat et cum Datan et Abiron particeps sit in inferno et cum Juda traditore consors sit in pena et sit excommunicatus et anathematizatus atque maledictus in eternum.
Facta scriptura ista, feria sexta nonas junii, Deo regnante et rege sperante.
S. Petri, qui scripturam istam hujus donationis scribere jussit et manu propria firmavit et testes firmare rogavit.
S. Pontie. — S. Poncii. — S. Bertrandi. — S. Augerii. — S. Lunesi. — S. Begoni. — S. Benedicti. — S. Folcramni. — S. Christofori.
ALAUS (P.), CASSAN (abbé), MEYNIAL (E.), Cartulaires des abbayes d'Aniane et de Gellone, Montpellier, 1898, p. 54- 55, n° 57