« chartae-galliae-11000 »


Description

  •  
    Jean châtelain de Bruges et seigneur de Nesle

  •  
    Vaucelles (abbaye Notre-Dame)

  •  
    1196/10


  •  
    Cambrai

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Jean, châtelain de Bruges et seigneur de Nesle, exempte l’abbaye de Vaucelles de tout travers, péage ou redevance sur les biens destinés à l’usage de l’abbaye.

  •  
    Quoniam ob temporum mutabilitatem viteque hominum brevitatem, nulla diu certa haberi possint sed cuncta fere in brevi a memoria labuntur, nisi litterarum suffragio certa teneantur. Iccirco ego Johannes, Dei gratia castellanus Brugensis et dominus Nigellensis, notum esse volo presentibus et futuris quod ecclesie de Valcellis et fratribus ibidem Deo servientibus, voluntate et consensu Johannis filii mei, liberum et quitum transitum per totam terram meam dedi et concessi absque omni exactione traversi et pedagii pro salute anime mee et antecessorum meorum, atque etiam in omnibus locis in quibus districtum habeo nullas consuetudines traversi vel pedagii solvent de omnibus illis que ad usum predicte ecclesie attinent. Quod si aliquis filius perditionis super hoc vellet eos gravare ut aliquid ab eis extorqueret dicendo illa que defferent non pertinere ad usum domus sed propter suam negotiationem, fratres nullum juramentum inde aliud facient nisi quod veraciter dicent ad usum predicte domus pertinere. Atque ut hoc donum meum ratum in perpetuum habeatur et firmum, litteris presentibus confirmavi et sigilli proprii munimine roboravi atque testium subscriptorum auctoritate dignum duxi, videlicet Johannis filii mei, Anselmi del Plaissie, Hugonis del Alnoi, Johannis judicis. Actum anno Domini millesimo centesimo nonagesimo sexto, mense octobri.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes de l'abbaye cistercienne de Vaucelles au XIIe siècle, Turnhout, 2010, n° 150, p. 219

  •  
    original

  •  
    Lille, AD Nord, 28 H 5/148

  •  
    on

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae