Bulle d'Innocent IV donnant l' ordre de faire rentrer les biens de Notre-Dame-aux-Nonnains illicitement aliénés.
Innocentius... dilecto filio archidiacono Laticensi in ecclesia Lingonensi, salutem et Apostolicam benedictionem.
Ex parte dilectarum in Christo filiarum, abbatissa et conventus monasterii Beate Marie Trecensis, ordinis Sancti Benedicti, fuit propositum quod quedam que precesserunt easdem, quasdam decimas, pensiones, possessiones ac alia bona ipsius monasterii nonnullis clericis et laicis, quibusdam perpetuo, aliquibus vero ad vitam eorum, et aliis ad non modicum tempus, confectis super hec litteris, penis adjectis, et interpositis juramentis, ad firmam, vel sub censu annuo concesserunt in enormen ipsius monasterii lesionem, quorum aliqui super hiis confirmationis litteras in forma communi a Sede Apostolica impetrarunt. Quare predicte abbatissa et conventus Nobis humiliter supplicarunt ut providere ipsis et dicto monasterio super hoc de benignitate solita curaremus. Quocirca discretioni tue per Apostolica scripta mandamus, quatinus ea que de bonis ejusdem monasterii per hujusmodi concessiones alienata inveneris illicite, vel distracta, litteris, penis, juramentis et confirmationibus predictis nequaquam obstantibus, ad jus et proprietatem dicti monasterii legitime revocare procures, contradictores per censuram ecclesiasticam, appelatione postposita, compescendo. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, per censuram eandem, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere.
Datum Lugduni X kalendis augusti, pontificatus nostri anno octavo.
LALORE, Documents sur l'abbaye de Notre-Dame-aux-Nonnains de Troyes, 1147-1590, dans Mémoires de la société académique de l'Aube, 3e ser., 11 (1874), n° 175, p. 109.