R. Abbas Sancti Johannis in Vineis et R. archidiaconus Suessionis viris venerabilibus et discretis J. archipresbitero et magistro H. presbytero Sancti Remigii Trecensis, salutem in Domino. Noveritis nos mandatum Apostolicum recepisse in his verbis:
Gregorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Sancti Johannis in Vineis et R. archidiacono Suessionis, salutem et Apostolicam benedictionem. Exparte in Christo filie A. cantricis ecclesie Sancte Marie Trecensis fuit propositum coram nobis quod cum nuper in abbatissam ejusdem ecclesie a majori et saniori parte conventus ipsius canonice fuisset electa et ad ad Sedem Apostolicam appellaret ne contra electionem hujusmodi posset aliquid attemptari a priorissa ejusdem ecclesie, ad cujus nominationem fuit postmodum temere a minori parte processum, confirmationi electionis illius contra justiciam se opponente. Quare petebat a Nobis ut, nominatione hujusmodi non obstante, electionem ipsius auctoritate faceremus Apostolica confirmari. Procurator vero Adeline priorisse, ac partis ejusdem, proposuit ex adverso quod cum idem monasterium esset abbatisse solatio destitutum, conventus ipsius, assignato die, ad electionem faciendam in capitulo convenisset, et tandem cum non possent in unum universas concordare, tres moniales ex se ipsis fide dignas, secundum formam Lateranensis concilii, unanimiter et concorditer elegerunt, recepto ab eis corporaliter juramento, ut singularum votis examinatis, et diligenter inquisitis, eadem publicarent, quibus postmodum examinatis et redactis in scriptis, ac tandem publicatis, evidenter apparuit quod major et sanior pars tocius conventus ipsius in ipsam priorissam direxerat vota sua. Verum cum cantrix et quedam alie moniales monasterii sepe fati, que sibi quodam modo adherere videbantur, essent ab ipsis humiliter requisite ut in eamdem priorissam, in quam major pars et sanior dicti conventus sua vota direxerat, consentirent, eamque in suam eligerent abbatissam, eis id facere recusantibus, thesauraria, que prima est post eandem cantricem, habens pre oculis solum Deum, sepefatam priorissam vice omnium que ipsam in scrutinio nominaverant, in abbatissam elegit ac etiam nominavit, Sedem Apostolicam appellando ne quid in prejudicium electionis hujusmodi posset ab aliquibus attemptari. Unus dictus procurator nobis humiliter supplicavit ut electionem eamdem a majori et saniori parte conventus canonice celebratam confirmari misericorditer faceremus. Quia vero Nobis non constitit de premissis, discretioni vestre, de utriusque partis procuratorum assensu, per Apostolica scripta mandamus quatinus vocatis qui fuerint vocandi et auditis hinc inde propositis, quod canonicum fuerit, appellatione postposita, statuatis, facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari... Datum Laterani vi idus aprilis pontificatus nostri anno quinto.
Hujus igitur auctoritate mandati vobis mandamus quatinus ad sepe fatam priorissam et complices suas moniales personaliter accedentes citetis easdem ex parte nostra ut coram nobis Suessionibus, die sabbati post quindenam Pentechostes, compareant, si contra electionem de cantrice, factam canonice, sicut ipsa asserit, aliquid voluerint attemptare.
Datum anno Domini M° CCº XXX° primo, feria sexta ante Pentechosten. Reddere litteras et quid inde feceritis nobis rescribatis.
LALORE, Documents sur l'abbaye de Notre-Dame-aux-Nonnains de Troyes, 1147-1590, dans Mémoires de la société académique de l'Aube, 3e ser., 11 (1874), n° 150, p. 98-100.