Pension de retraite faite à Alix de Vendeuvre, abbesse démissionnaire.
Omnibus presentes litteras inspecturis, Adelina priorissa totusque conventus Beate Marie Trecensis, salutem cum devotis orationibus et suffragiis. Noveritis quod nos de communi assensu et unanimiter concessimus venerabili domine A. quondam abbatisse nostre, quicquid ipsa emerat, acquisierat et etiam possidebat dum adhuc abbatisse fungebatur officio, toto vite sue curiculo possidendum pacifice et habendum, videlicet: illud totum quod emit a defuncto Petro milite de Sancto Quintino; quod emit ab Henrico comite Barri Ducis apud Linceon; quicquid emit a domino Symone de Humbauvile apud Montaublein; quicquid emit a Petro clerico de Capis et Symone et Galchero laicis, fratribus ejus, et Godelina uxore ejusdem Galcheri, de decima de Montaublein. Omnia vero supradicta post decessum jam dicte abbatisse ad ecclesiam nostram libere revertentur. Quadraginta solidi communiter et equaliter conventuinostro in die anniversarii ejusdem abbatisse in perpetuum dividentur a priorissa et a duobus aliis monialibus ad hoc statuendis, que recipient redditus memoratos, salvis tamen distributionibus et particionibus de rebus supradictis, sicut in cartulis exinde confectis plenius continetur. Concessimus itaque eidem abbatisse, ad vinum suum reponendum, parvulum cellarium juxta portam abbatie nostre et pratellum juxta torcular…
Actum anno gratie M° CCº XXXº, mense februario.
LALORE, Documents sur l'abbaye de Notre-Dame-aux-Nonnains de Troyes, 1147-1590, dans Mémoires de la société académique de l'Aube, 3e ser., 11 (1874), n° 149, p. 98.