Omnibus presens scriptum visuris nos fratres ordinis predicatorum conventus Argentinensis, Alradus prior, Thomas et Johannes Abbas vicarii fratrum in Hagnawia et in Slezstat ceterique fratres conventus predicti salutem in domino sempiternam. notum esse cupimus, quod sufficienti deliberacione prehabita de communi consensu fratrum propter debita urgencia contracta et contrahenda dilectis nobis in Christo fratribus Martino librario et Wernhero Coquinario sacriste dedimus in mandatis, quatenus de libris paramentis et calicibus ac rebus aliis distrahant inpignorent aut penitus alienent usque ad summam ducentarum marcarum proviso, quod sine murmure creditoribus satisfiat. ad hanc obligacionem distraccionem volumus eos uti sigillo conventus nostri aut prioris solius seu prioris et conventus simul, fratribus ad hoc minime convocandis. ratum enim habebimus et gratum, quicquid divisim aut conjunctim fecerint vel ordinaverint de premissis. ad pleniorem vero certitudinem predictorum ego prior predictus sigillum meum et nos fratres premissi sigillum nostri conventus duximus presentibus apponendum, postulantes a reverendo patre priore provinciali, quatenus hoc factum, ad quod necessitate et utilitate evidenti inducimur, auctoritate sua communiret. porro in execucione presentis mandati prefatos Martinum et Wernherum sic fore volumus in solidum constitutos, ut alter eorum vicem alterius obtineat, si grave esset ipsis forsitan convenire. quodsi aliquis premissorum obierit vel exequi nequierit, ego prior vel qui vices meas gesserit, teneatur sine mora alium subrogare. ego frater Hermannus prior provincialis predictus hanc ordinacionem ratam habeo, necessitate fratrum pensata, propter quod sigillum officii nostri apponi presentibus procuravi. datum Slezstat in die innocentum anno domini 1288.
WIEGAND (Wilhelm), Urkundenbuch der Stadt Strassburg, 2 ; Politische Urkunden von 1266 bis 1332, Strasbourg, 1886, n° 154, p. 109-110.