Ego R. de Magd., Turonensis thesaurarius, notum facimus universis quod contentio esset inter nos et ecclesiam de Paraclito super decima de Plaise defuncti Girbert; tandem pacificata est in hunc modum, quod nos concessimus dicte ecclesie medietatem ejusdem decime, et ecclesia quitavit nobis decimas duorum camporum juxta Rogum et tercii campi apud Bordas. Ita tamen quod si capella nus Donemarie et Montium acquireret dictam decimam erga ecclesiam, ecclesia rehaberet medietatem decime dictorum camporum. - Actum anno Domini M° CC° X°.
LALORE, Cartulaire du Paraclet, 1878 (Collection des principaux cartulaires du diocèse de Troyes, 2), n° 132, p. 144.