Super hoc quod Milo de Piex, armiger, et Feliseta, soror ejus, Hugo de Walberci, sororius dicti M[ilonis], vendiderunt fratribus milicie Templi omnia que habebant in molendinum de Changi apud Pruvinum.
Omnibus presentes litteras inspecturis, magister Stephanus, officialis Trecensis, salutem in Domino. Noverint universi quod, in presentia nostra constituti Milo de Piex, armiger, et Feliseta, soror ejus, Hugo de Walberci, sororius dicti Milonis, recognoverunt coram nobis se vendidisse et in perpetuum quitavisse fratribus milicie Templi omnia que habebant et habere poterant, tempore confectionis presentium litterarum, in quodam molendino sito apud Pruvinum, quod dicitur molendinum de Changi, et totum censum quem habebant apud Pruvinum cum omni jure ad dictum censum pertinente; que omnia movebant de feodo dictorum fratrum, sicut partes recognoverunt coram nobis. Preterea, fiduciaverunt in manu nostra predicti Milo et Feliseta et Hugo quod contra dictam venditionem per se vel per alium de cetero non venient, nec in predictis omnibus aliquid de cetero reclamabunt, promittentes se fratribus predictis super premissis contra omnes legitimam garantiam portaturos. Hanc autem venditionem laudavit et approbavit coram nobis Benceluina, uxor dicti Milonis, et promisit, fide prestita corporali, quod contra eandem venditionem per se vel per alium aliquo tempore non veniret. In cujus rei testimonium, presentibus litteris sigillum curie Trecensis duximus apponendum. Actum anno Domini Mº CCº XXXº VIIº, mense novembri.
CARRIERE (Victor), Histoire et cartulaire des templiers de Provins, Paris, 1919, n°LIII