ROBERT de Verquigneul obtient du prieur de Saint-Bertin l’autorisation de faire célébrer la messe dans la chapelle de ce lieu.
Noverint tam posteri quam presentes Robertum, filium Balduini de Werkinnul, et Adelizam uxorem ejus, diu multumque precibus insistentes, tandem a dompno Erkembaldo priore ceterisque fratribus Sancti Bertini, que ad eos ejusdem loci spectabant, beneficia optinuisse, ut in capella de Werquingnul, quam ipsi sibi construxerant, misarum celebratio, et apud veterem capellam sepultura habeatur, et hoc a nullo alio nisi a presbytero de Werkin. Ipsi vero scilicet Robertus et Adeliz, uxor ejus, ceterique adjacentes decimas et oblationes ceteraque beneficia ad ecclesiam pertinentia fideliter et devote exhibebunt. Sane idem Robertus cum conjuge sua quamdam terram delegaverunt, singulis annis XXIIos denarios reddentem, qui denarii annuatim per manum presbyteri de Werkin in Nativitate Sancte Marie ad censum episcopalem quem sungeta vocant dirigentur; ita sane ut nec in bissextis hic census augeatur nec extra minuatur. Quod si presbitero non fuerint dati, presbyter terram ad censum pertinentem saisibit; cui si quis contradixerit, cessabunt misse in nova capella. Actum Atrebati, domno Luca archidiacono agente, ceterisque canonicis annuentibus, anno Domini Mº.Cº. XLVII, indictione X, concurrente II, epacta XVII; testibus subtitulatis: Nichalo decano. Roberto filio Thitbaldi. Anselmo cantore. Gerbodone canonico. Rotlando canonico. Lamberto capellano archidiaconi. Meinardo decano de Bethuna. Hugone presbytero. Balduino presbytero. ceterisque pluribus.
HAIGNERE (Daniel), Les chartes de Saint-Bertin, t. 1, Saint-Omer, 1886, n° 203.