Ponce, évêque d’Arras, confirme la charte qui précède.
[P]ontius etc..... et canonici ejusdem ecclesie sua nobis conquestione monstrarunt paucos dyachonos esse beneficiatos in sua ecclesia memorata, pluresque respectu numeri dyachonorum quam opus sit, presbyteros prebendatos ibidem similiter abundare, ita quod ob hoc videlicet per paucitatem dyachonorum ecclesia sua nonnullum, ut asserebant, super officio dyachonali passa est detrimentum. Unde, humiliter consultando, postularunt a nobis quatinus nostrum ad hoc preberemus consilium et assensum, ut scilicet due tantum prebende presbiterales, cum eas vacare contigerit, una Roberti Pyrate et altera Martini, duobus dyachonis deinceps in perpetuum conferantur, qui in suo dyachonali diligenter officio servituri, de residentia, de frequentatione chori et servitio ecclesie, sicut et presbyteri qui dictas hactenus tenuere prebendas, nichilhominus teneantur astricti, nisi infirmitas aut manifesta necessitas sit causa. Nos igitur, justis petentium desideriis grato concurrentes assensu et honestati jamdicte Bethuniensis ecclesie consulentes, de prudentium et juris peritorum consilio, eis duximus indulgendum et quantum in nobis est confirmandum, ut ex eo quod in numero sacerdotum prius superabundare quodam modo videbatur, dyachonalis insufficientia suppleatur eo modo qui superius est expressus..... Datum anno gratie millesimo.ducentesimo.vicesimo secundo, mense decembri.
LOISNE (Auguste de), Le cartulaire de Saint-Barthélemy de Béthune, Saint-Omer, 1895, n° 51.