Drogon abbé de Saint-Nicaise de Reims, le chapitre de l'abbaye Saint-Nicaise de Reims
Foigny (abbaye)
1199
Laon
charte
non suspecté
Drogon, abbé de Saint-Nicaise de Reims, et le chapitre, notifient que Nicolas de Rumigny a donné à l’abbaye de Foigny, en réparation des torts faits, le quartier de terre qu’il tenait d’eux à Blissy.
In nomine Domini. Ego Drogo, abbas Sancti Nichasii Remensis, et capitulum nostrum, notum facimus presentibus et futuris quod cum dominus Nicholaus de Ruminiaco quarterium unum de Bliciaco ab ecclesia nostra in perpetuum sub annua pensione teneret, ejusdem quarterii partem unam incipientem a rivo Anie prout tota protenditur versus Vartorsiam et territorium de Wategn[ies] a dextra parte contingit, ecclesie Fusniacensi pro recompensatione dampnorum que ipsi multa irrogaverat et nomine elemosine tradidit in perpetuum possidendam. Quoniam vero ad ecclesiam nostram fundus ille noscitur pertinere, nos quoque donationem illam ratam habentes, ipsa in terris, pratis, nemoribus et commodis universis Fusniacensi ecclesie absque omni debito et trecensu concessimus perpetuo possidendam. Ut autem donationis hujus fides et nostre voluntatis assensus perpetuam habeat firmitatem utque ad posteros rei hujus veritas transmittatur, presentibus hec inserenda litteris et ecclesie nostre sigillo duximus roboranda. Actum anno dominice incarnationis millesimo centesimo nonagesimo nono.