Guillaume, archevêque de Reims, notifie l’accord intervenu entre l’abbaye de Foigny et Nicolas de Rumigny.
Willlemus, Dei gratia Remorum archiepiscopus, sancte Romane ecclesie tituli Sancte Sabine cardinalis, omnibus ad quos littere iste pervenerint, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod cum inter Fusniacensem ecclesiam et nobilem virum Nicolaum de Ruminiaco multe et multiplices querele diutius agitate, tandem per gratiam Dei nobis mediantibus et venerabili Fulcone presbitero pacificate sunt in hunc modum. In primis igitur ipse Nicolaus grangiam de Watingnis cum omnibus pertinentiis suis tam in terris cultis quam in non cultis, tam in nemoribus quam in pratis, aquis et aliis omnibus ad eandem grangiam spectantibus ecclesie Fusniacensi restituit integre et libere imperpetuum possidendam, et insuper quicquid ipsa ecclesia tenuerat circa grangiam ipsam tempore ejusdem Nicolai vel patris sui in omnibus commodis. In recompensationem quoque damnorum que ipsi ecclesie multipliciter irrogaverat, dedit in elemosinam eidem ecclesie quarterium de Bliciaco in omnibus commodis, totum sicut contiguum est territorio fratrum Fusniacensium usque ad riveriam de Ania et sicut protenditur versus Wartosiam. Quitabit etiam hoc ipsis fratribus ac portabit garantiam adversus omnes homines tam clericos quam laicos seculares pariter et religiosos. Similiter et prata ejusdem quarterii que propria erant ejusdem Nicolai habebunt ecclesia predicta et fratres ita quod ea excolent et falcabunt, medietate feni suis usibus applicata, reliqua vero ad opus ipsius Nicolai quamdiu vixerit in pratis relicta. Post decessum autem ipsius Nicolai predicti fratres totum illud pratum et fenum habebunt, ita quod nullus heredum ejusdem Nicolai poterit ibi aliquid reclamare. Item pensionem sex modiorum frumenti quam predicti fratres debebant eidem Nicolao pro ipsa grangia de Watingnis clamavit eis quitam ipse Nicolaus et in perpetuam elemosinam dedit. Item predictus Nicolaus concessit et dedit in elemosinam memoratis fratribus omnimodum pasturagium in nemore sicut extenditur juxta territorium ipsorum fratrum per duas leugas in longum et duas partes unius leuge in latum ad opus cujuslibet generis animalium ita quod cuilibet gregi sive pecudum sive armentorum non poterint deputari nisi duo canes qui etiam ligati ducentur nec scienter laxabuntur vel solventur nisi propter lupos. Sciendum tamen quod pretaxatus Nicolaus prefatum nemus pro sua disponere poterit voluntate, salvo in omnibus pasturagio memorato. Item idem Nicolaus dedit predictis fratribus aisentias omnes inter aquam de Ania et de Aubenton, ubicumque homines sui aisentias habent, ita quod si forte aisentias illas hominibus suis auferret, predictis fratribus auferre non posset. Item ipse Nicolaus dedit eisdem fratribus ad tegendum abbatiam Fusniacensem et predictam grangiam escalliam et quitabit eam ubicumque inveniri poterit in terra sua vel hominum ipsius. Item concessit ipsis fratribus vias in haiis suis ad animalia sua ducenda quadraginta pedum in latitudine et si animalia ipsa per excursuram aliquod damnum fecerint alicubi, predicti fratres resarcient damnum sine alia emendatione. Item prescripti fratres quitas et liberas vias et transitus immunes habebunt per totam terram ipsius Nicolai et hominum suorum. Hanc autem pacem se firmiter observaturum predictus Nicolaus interposita fide concessit et inducere debet uxorem suam et liberos ad idem laudandum. Obsides etiam super hoc interposuit Hugonem de Florinnes fratrem suum, Walcherum filium suum, Guidonem de Ceris, Raginaldum de Doncheriaco, Balduinum fratrem suum, Godefridum de Winti, Nicolaum de Basochiis, Johannem de Ainaudimonte. Hii omnes fidem suam corporaliter prestiterunt quod si forte idem Nicolaus interciperet aliquid super hoc vel forisfaceret aut damnum inferret predictis fratribus et requisitus a nobis vel successore nostro qui pro tempore fuerit infra quadraginta dies post commonitionem nostram hoc non emendaret, jamdicti obsides infra quindenam postquam essent super hoc requisiti Remas venirent in personis propriis captionem tenere nec exibunt donec predictum forisfactum fuerit emendatum. Ad hec nos ipsi manucepimus ex utraque parte pacem istam bona fide firmiter observandam. Quod ut ratum maneat et nulla valeat oblivione perverti, de assensu partium presentibus inseri fecimus et sigillo nostro muniri. Actum Remis anno incarnationis dominice millesimo centesimo nonagesimo octavo. Datum per manum Mathei cancellarii nostri.