Humbert, chevalier, Vierna, sa femme, donnent au à l'abbaye de Saint-Pierre et Saint-Paul de Cluny (prieuré de Domène) un manse à Allevard et à Arvillard.
In nomine Unigeniti Filii Dei noverint quique fideles, quod ego Humbertus miles & uxor mea Vierna donamus omnipotenti Deo & sanctis apostolis Petro & Paulo & ad locum Cluniacum ubi dominus abbas Hugo præesse videtur mansum unum integrum in Alavargo, & in villa quæ nominatur Altvillar, eo tenore ut fratres monachi apud Dominam commorantes teneant & possideant, & pro nobis & pro liberis nostris ac parentibus apud Dominum intercedant. Ut autem hæc bonæ nostræ voluntatis donatio perpetuum obtineat vigorem & ipsi firmavimus & firmandam testibus & amicis tradidimus.
S. Umberti militis & uxoris ejus, qui hoc incartamentum scribi jusserunt. S. filiorum illorum Humberti, Nantelmi.
MONTEYNARD (Charles D.), Cartulare monasterii beatorum Petri et Pauli de Domina, Cluniacensis ordinis, Gratianopolitanae dioecensis, Lyon, 1859, n°200.