Don par le comte Guillaume à saint Pierre et aux moines de Cluny, serviteurs de Dieu dans l'église près d'Abbeville, de la redevance qu'il levait sur une terre dont il ratifie la vente faite par Gui et Riquier, fils d'Enguerran, aux moines de ladite église.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Willelmus, comes de Pontivo, dono Deo et sancto Petro et monachis Cluniacensibus in ecclesia Deo servientibus, que est sita juxta Abbatisvillam, in honore sancti Petri apostoli, omnem consuetudinem quam habeo in terra que fuit Widonis et Richerii, filiorum Ingelranni, ut prior et monachi ejusdem ecclesie ipsam terram cum omni libertate teneant, et jure hereditario possideant, et absque contradictione quicquid facere voluerint faciant. Donationem vero necnon et venditionem supradictorum fratrum Widonis et Richerii collaudo et nostra potestate et autoritate confirmo. Hoc autem quod in ipsa terra possidere videba[n]tur eidem ecclesie, donatione facta, pro sexaginta solidis monete Pontivi, me teste et collaudante, vendiderunt. Ista vero terra adjacet extra portam Abbatisville, ante atrium ecclesie Sancti Petri, a domo Geraldi clerici usque ad barram que est in via prope domum Vuidonis venatoris. Facio autem hanc donationem pro anime mee remedio tali tenore ut neque ego, neque heres meus, neque aliquis ex nostra parte justiciam vel tortitudinem facere audeat, vel aliquam omnino rem accipere presumat in ea. Ut autem firma et inconvulsa hec nostra donatio permaneat, testes idoneos adhibemus. + Simon de Abbatisvilla. + Odulardus, frater ejus. + Rorgo, filius ejus. + Henricus Forel. + Godardus de Tristres. + Willelardus, filius ejus. + Petrus, filius Grimodi. + Vualterus Patin. + Ancelmus Calbertus + Robertus de Nouvion. + Simonis et Godardi fratrum. Acta sunt hec anno dominice incarnationis Mº Cº Xº, indictione tertia.
BRUNEL (Clovis), Recueil des actes des comtes de Pontieu (1026-1279), Paris, 1930, n° 17, p. 30-31