Jean évêque de Thérouanne notifie que le chevalier Mathieu de Squerda et son épouse ont vendu et concédé, par l'intermédiaire d'Hugues, seigneur de Nieles, au chapitre cathédral de Thérouanne tout ce qu'ils possédaient dans l'autel de Lens pour vingt-sept marcs et cinq sous parisiens qu'ils devaient annuellement au chapitre. Leur héritier Stachinus devra confirmer la vente lorsqu'il sera en âge de le faire.
I. dei gratia Morinorum episcopus omnibus ad quos littere iste pervenerint, in domino salutem. Notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod Matheus de Squerda miles et Mabilia uxor ejus vendiderunt et in elemosinam concesserunt capitulo nostro Morinensi quicquid habebant vel habere debebant in altari de Lenseus, tam in oblationibus quam in decimis minutis, videlicet agnorum, lane, et aliorum que ad minutam pertinent decimam et omnes mansuras de tenemento eorum in atrio vel circa atrium existentes, pro vinginti septem marchis Parisiensium et pro quinque solidis Parisiensium quod annuatim debebant ecclesie Morinensi ; et concesserunt quod si domum aliquam vel grangiam in eodem habent atrio ad ammonitionem decani et capituli penitus amovebunt. Hoc autem apud Tervannam coram nobis taliter factum erat. Mabilia supradicta ad quam idem altare, cum prenotatis obventionibus, tanquam hereditario jure, spectabat, et Stachinus heres ejus, per manum Gilleberti de Nieles militis, quem Hugo dominus de Nieles de quo altare illud in feodum tenebant, eis dedit in advocatum, altare et quicquid in eo juris habebant, resignaverunt in manu predicti domini Hugonis et Matheus maritus dicte Mabilie similiter resignavit. Postea idem dominus Hugo sepedictum altare et quicquid in eo, tanquam dominus, juris habebat, in manu nostra resignavit, quod nos liberaliter ac libenter contulimus capitulo Morinensi perpetuo possidendum. Preterea quia prefatus Stachinus adhuc infra annos erat, predictus Matheus et Mabilia ad majorem capituli securitatem dederunt plegios dominum Willelmum de Squerdes, dominum Ernulfum de Wima et Hugonem filium ejus, qui, fide interposita, plegiaverunt quod memoratus Stachinus, cum ad annos suos pervenerit, hanc venditionem et elemosinam ratam habebit et ei suum prebebit assensum ; et si fortasse hoc facere recusarit, ipsi capitulo Morinensi viginti septem marchas Parisiensium reddent et de omnibus que, vel a dicto Matheo, vel a Mabilia uxore ejus, vel ab aliquo heredum suorum, super hoc contracta possint accidere capitulo, ipsum indempne conservabunt et extunc capitulum solitum quinque solidorum redditum habebit annuatim. Concesserunt etiam idem plegii sub sacramento fidei quod nos si contra hoc venire presumpserint, remota omni appellatione de eis justiciam faciamus. Insuper Hugo dominus de Nieles concessit quod pro posse suo bona fide capitulum ad hoc juvabit, ut ipsum indempne permaneat et hec pactio stabilis et firma persistat. Et ut hoc totum ratum habeatur et firmiter in posterum observetur, ad petitionem utriusque partis, vendentis scilicet et ementis et plegiorum, cartam presentem scribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum anno domini Mº CCº nono.
DUCHET (Th.) et GIRY (A.), Cartulaires de l'église de Térouanne, Saint-Omer, 1881, n° 123, p. 97-98