In nomine sancte et individue trinitatis. Ut in sui veritate indiscussa teneantur et rata que a veritatis amatoribus presertim a filiis ecclesie quorum actus irreprehensibiliter esse decet, sanciuntur, ad perpetue confirmationis augmentum, equum est scripto supportari quod a pluribus jure sancitum teneri volumus inconcusse, vel quocumque modo depactum in irritum volumus resilire. Ut ergo pactio inter ecclesiam Tarvannensem et ecclesiam de Renthi contracta incommutabilis observetur perpetualiter et rata, ego Robertus, dei gratia abbas Majoris Monasterii Sancti Martini, consideratione et consensu universi ecclesie nostre capituli concedo et litterarum nostrarum sigilli nostri impressione signatarum confirmo, ut ecclesia de Renthi et ejusdem ecclesie prior, quisquis fuerit, alodium de Embri quod N. matris Philippi Tarvannensis archidiaconi fuisse et eum ecclesie Tarvannensi in perpetuam dedisse elemosinam intelleximus, de eadem ecclesia in perpetuo censu teneat sub hoc pacti tenore, ut prior de Renthi singulis annis kal. octobris decano Tarvannensi vel cui ipse jusserit, XII solidos Flandrensis monete pro ejusdem alodii censu solvat.
DUCHET (Th.) et GIRY (A.), Cartulaires de l'église de Térouanne, Saint-Omer, 1881, n° 30, p. 25-26