Le prévôt, le doyen et le chapitre d'Arras déterminent les règles relatives à la présence et à l'absence des chanoines.
W. prepositus, B. decanus totumque Attrebatensis ecclesie capitulum, omnibus Christi fidelibus ad quos presentis scripti noticia pervenerit, salutem in Domino.
Ne noverca memorie oblivio processu temporis reducere possit in scrupulum recidive quotannis quod semel bene diffinitum est et ab omnibus concorditer approbatum, iccirco memorialiter scripture testimonio commisimus quod nuper statuimus super residentia nostre Attrebatensis ecclesie, usque ad terminum firmiter observanda. Noveritis igitur quod cum de certa statione inter nos facienda communiter tractaremus, tandem in dominum R., cantorem nostrum, et magistrum E. de Henin et dominum H. de Vitriaco, compromissimus in ea fide et juramento quo nostre tenemur ecclesie, promittentes quod quidquid ipsi super dicta statione statuerent, nos inviolabiliter observaremus usque ad tres annos, a festo beati Johannis Baptiste proxime preterito computandos. Illi autem, notis omnium residentium diligenter auditis, pronuntiaverunt hoc modo : omnis noster concanonicus est foraneus si stationarius esse noluerit die Nativitatis beati Johannis Baptiste. Hora capituli in capitulo se presentare debet et stationem suam offerre. Quod si non fecerit illo anno, foraneus erit. Ad hoc autem, ut aliquis sit stationarius, oportet ut sit residens in ecclesia per duas partes anni et in tercia parte poterit equitare vel alibi moram facere, prout sederit sue voluntati ; ad hoc autem, ut dies, quum veniet ad ecclesiam vel quum recedet, computetur ad stationem faciendam, duo sunt necessaria, quod eadem die uni hore se representet et quod in districto domini episcopi pernoctet prima nocte adventus sui et nocte precedenti, quando recedet.
Si aliquis concanonicus noster post Nativitatem beati Johannis Baptiste, sed ante kalendas Augusti decesserit, de frumento et avena illius anni nichil habebit. Si post kalendas Augusti, sed ante Assomptionem beate Marie mortuus fuerit, bladi medietatem habebit, secundum statum sue conditionis. Verum si die Assomptionis, vel post, decesserit, totum mortuus recipiet quod reciperet vivus, salvis indulgentiis a nostro capitulo approbatis, vel deinceps approbandis.
Assignamenta frumenti et avene distribui debent in vigilia Assumptionis beate Marie. Brevia cere, censarum et piperis et caponum distribuantur singulis annis in vigilia Omnium Sanctorum ; cera vero parochiarum tribus terminis distribuantur stationariis : in vigilia sancti Martini, item ante kalendas Martii et item in Junio ante festum Sti Johannis. Omnes autem, qui judicati fuerint foranei, reddere debent quidquid plus quam foranei receperunt. Scolares, si in scolis moram fecerint usque ad festum Omnium Sanctorum, loco caponum distributionem denariorum, ut solent, duplo quam foranei, sed sex solidos et octo denarios habebunt, et si ante distributionem brevium redierint et nobiscum moram fecerint, ut stationarii, cere, piperis et caponum integrum recipient assignamentum. Si vero post distributionem venerint et ut stationarii nobiscum manserint, futuras habebunt distributiones. Si autem super foraneitate, seu de distributione, vel aliquo alio articulo ad hanc novam stationem pertinente aliqua questio processu temporis emerserit, ad supradictos concanonicos nostros pertinebit diffinitio questionis, ita quod nulli licebit a dicto seu sententia duorum aut trium appellare vel aliquatenus convenire.
Item sciendum est quod nuper in kalendis Augusti statutum fuit et ab omnibus stationariis concorditer approbatum quod in kalendis mensium et eo tempore quando cense debent donari ad firmam, campana capituli tercio pulsabitur cum intervallo mediocri, et, qui infra terciam pulsationem capitulum non intraverit, kalendam perdet et sua contradictio super hoc quod factum est non valebit. Si vero extra villam est, durante capitulo si venerit, in nullo punietur, sed tamen recipiet quantum primus.
Actum anno Incarnationis Domini Mº. CCº. quarto decimo, mense Septembri.
LOISNE (Auguste de), Le cartulaire du chapitre d'Arras, Paris, 1896, n° 142, p. 91-92