Pierre, évêque d'Arras, et Jean, abbé de Saint-Vaast d'Arras, mettent fin à leurs contestations par un accord qui traite de l'obédience ou bénédiction de l'abbé par l'évêque, de l'ordination des moines, du curé et des paroissiens du castrum, des droits de gîte.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Petrus, Dei gratia Attrebatensis episcopus, et ego Johannes, eadem gratia beati Vedasti de Nobiliaco humilis minister, omnibus hec legentibus et audientibus, servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Quam pulcri pedes euvangelizantium pacem, euvangelizantium bona, ab illo igitur, cujus pax exuperat omnem sensum, ad animarum regimen assumpti bonum pacis et in nobis et inter nos habere et aliis exemplo et verbo predicare debemus, ut ad ipsum, cujus in pace locus est, pervenire et bonis ejus in terra viventium perfrui mereamur. Bonum itaque pacis totis viribus et animarum medullis affectantes, que ad pacem sunt, rogamus et pacem, quam ipse Deus pacis auctor et amator nuper in nobis operatus est, presenti scripto confirmantes ad posteros perpetuamus. Cum enim inter ecclesias sancte Marie et sancti Vedasti, quibus auctore Domino presidemus, super obedientie questione, super presbitero et parrochianis castri, super interdicto generali, super quibusdam procurationibus et aliis querelis diuturne lites et inexorabiles discordie agerentur, tanta per Dei gratiam et nostram exiguitatem et virorum prudentum consilium reformata est et animarum et rerum tranquillitas, ut, quicumque hanc compositionis formam legerit et intellexerit, noverit has duas congregationes in Christo esse unitas. De obedientia sic : cedente vel decedente abbate sancti Vedasti, quicumque ad illius dignitatis apicem Domino vocante fuerit electus, ad petitionem monachorum infra decem dies ab episcopo Attrebatensi absque ulla obedientie exactione benedictionem recipiet. Si vero episcopus requisitus fuerit et eum benedicere recusaverit, a quocumque idem electus maluerit catholico antistite benedictionis munus accipiet. Quodque si episcopus egrotaverit, ita ut hoc opus implere non sufficiat, alium episcopum infra quindecim dies suo sumptu evocabit, qui vices ejus in hoc officio suppleat. Porro si sedes Attrebatensis vacaverit vel episcopus in remotas partes secesserit, ita ut ejus non tam citus speretur adventus, canonici Beate Marie sumptu episcopi infra quindecim dies aliquem episcopum evocabunt, qui electo sancti Vedasti ratione, qua dictum est, manum benedictionis imponat. Postquam vero abbas munus benedictionis acceperit et in ecclesiam suam venerit, vel in proxima synodo vel quando eum episcopus submonuerit, coram personis episcopatus de altaribus et pertinentiis altarium, que de Attrebatensi episcopatu tenere dinoscitur, fatebitur se teneri episcopo tanquam judici ordinario usque ad rationem respondere et justitiam reverenter exhibere. De ordinatione monachorum ita re statutum est ut, si episcopus ordines faciat, monachi sancti Vedasti ordinandi veniant, quorum dignitas est, ut, nisi canonici beate Marie ordinentur, ipsi monachi et in tituli vocatione et in epistole lectione et in evangelii recitatione primum locum obtineant. Que prerogativa etiam in aliis in episcopali sede ecclesie sancti Vedasti exhibetur, quia et dominus abbas sancti Vedasti ad dextrum latus episcopi post archidiaconum majorem sedem habere dinoscitur et tam in synodo quam extra synodum, nisi proprii episcopi vel capituli Sancte Marie cause agantur, cause sancti Vedasti coram episcopo vel coram officialibus ejus ante omnes causas ventilantur. De presbitero et parrochianis castri sic : si presbiter de castello cesserit vel decesserit, abbas infra quadraginta dies vel duos menses alium providebit, qui ab abbate vel monachis episcopo curam ab ipso recepturus presentabitur ; qui presbiter, si infra provinciam Remensem ordinatus est, eum episcopus nisi propter manifestum crimen reprobare non poterit. Si vero extra provinciam et episcopus litteras ordinationis ejus exigat, abbas exhibere debebit. Si processu temporis presbiterum castri ab episcopo suspendi contigerit, capellanus presbiteri vices ejus supplebit. Idem vero capellanus, si abbati vel ecclesie sancti Vedasti adversetur et abbas inde conqueratur, episcopus eo amoto alium ad suggestionem abbatis substituet, qui usque ad presbiteri reconciliationem, sed nisi forte per similem abbatis querelam amoveatur, in ecclesia sancti Petri sine cura ministrabit. Parrochiani castri episcopatus ut parrochiani respondeant, ita tamen quod infra castri ambitum nec episcopus nec ejus officiales judices sedeant vel jura ventilent, sed parrochianos suos ad alium locum, non tamen per alium quam per castri presbiterum in jus evocatos judicent. Sed nec episcopus vel castrum vel claustrum ad exercendum aliquod episcopale officium nisi ab abbate vel monachis vocatus vel eorum requisita voluntate intrare poterit. Abbati autem et monachis ad consecrationes altarium in castro vel aliquod episcopale officium exercendum aliquem episcopum evocare non licebit, si tamen aliquis episcoporum ad eos hospitalitatis gratia venerit et altaria infra monasterium consecrare et monachos confirmare licenter poterit. Si vero episcopus Attrebatensis ab abbate vel monachis vocatus in monasterio sancti Vedasti vel castro altare consecraverit, procurationem ab ecclesia sancti Vedasti exigere non poterit. De interdicto sic : cum chorus beate Marie ab episcopo vel canonicis fuerit interdictus, nisi contra episcopum vel canonicos fuerit res, agatur, chorus quoque sancti Vedasti, episcopo vel canonicis requirentibus, uno pulsatu mediocri signo, suppressa voce divina celebrabit. Similiter si chorus sancti Vedasti cessaverit eadem ratione, et chorus beate Marie requisitus cessabit, ita tamen quod in parrochiis per civitatem constitutis et in huiusmodi interdictis cantantibus utriusque ecclesie malefactores diebus sollemnibus nominatim et sollempniter excommunicentur et, ubicunque presentes fuerint, a divinis cessetur. Porro, si ob regis vel alicujus potentis seu scabinorum vel commune civitatis commissum, quod penam interdicti mereatur, utpote pro manifesta in ecclesiasticis personis manuum injectione, enormi violentia, aperta depredatione et similibus tota civitas interdicta fuerit, ecclesia sancti Vedasti ab episcopo vel canonicis requisita clausis januis et exclusis interdictis et excommunicatis, uno pulsatu mediocri signo, suppressa voce divina celebrabit et in ecclesiis castri, scilicet sancti Petri et sancte Marie, presbitero tantum clausis januis, suppressa voce divina celebrare licebit. Similiter quando propter tales excussus in res vel personas ecclesie sancti Vedasti commissos universa civitas interdicenda erit, dominus episcopus et canonici requisiti eandem interdicti sententiam facient fideliter observare ; quod si in hec vel in illo banno precipue sollemnitates inciderint, scilicet primus dies Natalis Domini, Pasche, Penthecostes, Assumptionis, Nativitatis, Purificationis et Annunciationis beate Dei genitricis, Depositio, Relevatio et Translatio sancti Vedasti, Ramis palmarum, Sancti Jacobi, Dedicatio ecclesie et Omnium Sanctorum, in hiis et hujusmodi sollempnitatibus, si pro ratione temporis et cause episcopo et utrique ecclesie visum fuerit, utraque ecclesia a primis vesperis usque ad completorium sequentis diei sollempniter apertis januis et pulsantibus signis cantabit. Si altera ecclesia pro alterius bono dampnum pertulerit, ab altera ecclesia absque alterius consensu et conventia conponi non poterit, scilicet nisi et in principali et accessorio dampno ei fuerit satisfactum. Preterea si comes Hanoniensis ecclesie sancti Vedasti in Cameracensi episcopatu vel alibi iniuriam intulerit, monachi episcopum, in cujus diocesi iniuria illata fuerit, primo convenient. Postmodum, si episcopum Attrebatensem conveniunt, eandem eis justitiam faciet, quam ecclesie sue faceret, si eandem injuriam pertulisset. Si majores de ecclesia sancti Vedasti feodati vel aliquis potentium, quorum tota terra vel pars terre est in episcopatu Attrebatensi, ecclesiam sancti Vedasti gravaverint, si manifesta fuerit injuria, episcopus requisitus sine dissimulatione et ipsos excommunicare et terras eorum interdicere debebit. Sin autem, in causis manifestis ordinem judiciarium observabit. Si per generale interdictum aliquis peregrinus per castrum transiens in parrochia castri egrotaverit, monachis eum [suscipere] et christianam sepulturam [ei] exhibere licebit. Sed et si aliquis non nominatim interdictus ad traversionem transire voluerit, eum sine offensa episcopi monachi cum consensu presbiteri sui in fratrem recipient. Sed et de nominatim interdicto premissa episcopi satisfactione idem eis facere licebit. De procurationibus sic : tres procurationes domino episcopo Attrebatensi ab ecclesia sancti Vedasti extra abbatiam et infra episcopatum in XXV equitaturis annuatim dabuntur, scilicet in Berclau una, in Sailly una, in Biaze una, ita tamen quod si episcopus occasione itineris in aliis honestis curtibus, ubi honeste et competenter recipi possit infra episcopatum, se loco illarum procurationum procurari a monasterio petierit, ei non negabitur et, si eum forte procurationes contigerit illas non recipere, nullum ei restaurationis pretium dabitur. Quartam vero procurationem ego Petrus episcopus conventui sancti Vedasti ob annuam anniversarii mei celebrationem et predecessorum meorum episcoporum memoriam contrado, ita ut in vita mea in die beati Thome martiris Cantuariensis eadem procuratio precii quattuor librarum in conventu sancti Vedasti expendatur, post meam vero de hoc mundo vocationem ad anniversarii mei diem in ecclesia sancti Vedasti devote sollempniter agendum transferatur. Illud quoque ad perpetuam pacis et amoris stabilitatem ex nostra et utriusque capituli approbatione decrevimus ut, si forte occasione huius scripti vel alia quacunque cause inter episcopum et abbatem vel utramque ecclesiarum questiones vel nove vel veteres emerserint, eligantur integre opinionis due ex capitulo beate Marie et due ex capitulo beati Vedasti persone, que tactis sacrosanctis, si necessarium est, ewangeliis iurent, quod utrique parti sine mora, si res dilationem non sustinet, jus suum assignabunt. Si vero pro inquisitione juris ad majorem recurrendum est audientiam, cum expensis utriusque partis hoc faciant. Et quod ipsi communiter vel major pars pro judicio reportaverunt, ab utraque parte sine omni prorsus diffugio ratum habeatur et servetur. Hanc igitur transactionem bono pacis et communi capitulorum consilio ordinatam et approbatam sub sollempni et publica excommunicatione in perpetuum ratam et inconcussam permanere decrevimus, interdicentes ex parte omnipotentis Dei, ne quis contra eam venire presumat. Et si quis hoc attemptare presumpserit, a sorte Domini fiat alienus, portionem habens cum eis, quos occasione sue dissentionis terra vivos deglutivit. Ad perpetuum itaque munimen et stabilitatem huic pagine nostra et capitulorum nostrorum sigilla apposuimus, illarum personarum nominibus subscriptis, que presentes huic facto suum prebuerunt assensum.
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 215, p. 238-242