Frumaud, évêque d'Arras, notifie les conditions dans lesquelles est institué un cimetière à Bruille.
Ego Frumaldus, Dei gratia Atrebatensis ecclesie dictus episcopus. Notum sit presentibus et futuris quod, cum habitatores de Bruila proprium cimiterium non haberent, in prefata villa longe positi a cymiterio valde gravarentur, nos, conpassi labori et petitioni eorum, instinctu divini amoris, interventu etiam illustris viri domini Evrardi de Mauritania, ad cujus dominium ipsi et villa eadem spectare dinoscuntur, in prefata villa sepeliendum corpora mortuorum suorum cymiterium eis benediximus. Ipsi vero, qui prius in sepeliendo mortuos suorum plurimum oppressi erant, quia numquam ipsi vel antecessores eorum in prenominata villa proprio cymiterio usi sunt, hac largitione uberius relevati et exhilarati tanti beneficii non immemores pari assensu statuerunt, quod ecclesie de Castello Dei, que ibi majorem in officio sepulture laborem sustineret, singulis annis quindecim solidos in elemosinam perpetuo dabunt. Preterea, concordi voto se astringentes, prefate ecclesie pro luminari duos solidos et dimidium annuatim in elemosinam dare diffinierunt. Sciendum vero est, quod unaqueque mansio sepedicte ville tres denarios pro elemosina quindecim solidorum et unum obolum pro luminari singulis annis censualiter persolvent. Porro, si contigerit quod aliquis eorum pro paupertate vel aliquo infortunio de villa recesserit, successor ejus, qui mansionem possidebit, quod statutum est reddet. Terminum persolvendi memoratam elemosinam in festo Omnium Sanctorum constituimus, tali quidem tenore quod, quisquis eadem die eam non persolverit, ex tunc sine aliqua submonitione episcopi archidiaconi vel decani excommunicatus habeatur. Quod si excommunicationem pro minimo duxerit, dominus Everardus et successores ejus censum duplicari facient, ita tamen quod tres denarios, qui supercreverint, consilio parrochiarum ad usus ecclesie de Bruille fratres de abbatia de Castello Dei expendent. Ut autem hoc ratum et inconcussum perpetuo permaneant, impressione sigilli nostri presens scriptum testibus appositis confirmari fecimus. Signum Godefridi abbatis de Viconia. S. Tieberti prioris de Chison. S. Johannis capellani episcopi. S. Petri sacerdotis. S. Martini. S. magistri Radulfi. S. Philippi ecclesie Attrebatensis. S. Everardi Radul. S. Walteri castellani. S. Balduini de Pontoit. S. Hermanni de Thuins militum. Actum anno dominice Incarnationis Mº Cº octogesimo primo, indictione quarta decima.
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 179, p. 201-202