Godescalc, évêque d'Arras, notifie les libertés concédées par Baudouin Lebret à sa villa d'Oppy.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ego Godescalcus, miseratione divina Atrebatensis episcopus, tam futuris quam presentibus fidelibus Christi. Quod nostris diebus et nobis concedentibus pro firma justicie et pacis observatione institutum est, ut posteris veniat in noticiam, scripto commendari et sigilli nostri impressione muniri precepimus. Notum sit igitur Balduinum Lebret et uxorem ejus Gilam et filios eorum Bernardum, Petrum, Letardum, Alardum in villa ipsorum nomine Wulpi eandem libertatem et justicie et pacis tenorem instituisse qui apud Nemus Bernardi teneri dinoscitur et illam libertatem et tenorem justicie et pacis se perpetuo observaturos in villa Wulpi idem Balduinus et uxor ejus et predicti filii sacramento confirmaverunt, aliquibus tamen institutionibus apud Nemus Bernardi aliter et aliter apud Wulpi observandis sicut subscriptum est. In Vulpi Balduinus et successor ejus proprium furnum et tabernam et molendinum habebit. Item in Wulpi, ab anno illo in quo ista libertas data est post decem annos deinceps, Balduinus et successor ejus super redditus, qui ei debentur, centum solidos et uxor ejus et quecumque ei successerit viginti singulis annis habebunt. Item concessum est in Wulpi illi qui habere potuerit quatuor tenere curtilia et non plura. Unumquodque curtile, defuncto possessore, heres successor quatuor solidis relevabit. Si quisquam curtile suum vendiderit, venditor de exitu duos, emptor vero de introitu quatuor solidos domino et majori quatuor denarios persolvet. Si quis testimonio scabinorum vel veridicorum convictus fuerit, sanguinem alterius injuste effudisse, sexaginta solidos domino solvet. Et si quis alicujus sanguinem, licet nemine vidente, effuderit, si juxta veram inquisitionem scabinorum vel juratorum probatum fuerit, item reus sexaginta solidos solvet. Si autem percusserit quis aliquem sine sanguine et predicti testentur illud decem solidos solvet. Si vero aliquis alicui, predictis testantibus, convicia intulerit, duos solidos solvet. Ad hec si contigerit aliquem de familia Balduini et successoris ejus alicujus sanguinem fundere vel alicui buffam dare vel convicia inferre, justicia communi tractabitur et emendationis partem dimidiam clamans habebit. In causis tractandis et in omnibus aliis negotiis majori de Vulpi et successori ejus idem jus erit quod majori Nemoris esse dinoscitur. Ut autem hec libera institutio firma et inconvulsa conservaretur, Balduinus plures obsides et meliores de parentela sua plegios dedit, qui omnes se observaturos eam sacramento confirmaverunt, sicut et ipse Balduinus, ut predictum est. Preterea si forte Balduinus vel successor ejus eam infregerit vel infringere temptaverit, a scabinis et militibus, ut se corrigat, convenietur. Si infra quindecim dies non correxerit, deinceps quamdiu incorrigibilis extiterit, omni servitio quod debent ei milites pro feodis suis, in exercitu scilicet et in equitura, provabitur. Ad ultimum si per scabinos querela ad nos delata fuerit, quousque condigna satisfactione correxerit, ab omni christianitatis jure nichilominus privabitur. Siquidem prefatus Balduinus et sui successores nos et nostros successores et archidiaconum nostrum Ostrevandensem et ipsius successores hujus institutionis firmiter observande plegios dedit et advocatos constituit. Unde quicumque in Vulpi major fuerit, nobis et nostris successoribus quatuor, archidiacono autem duos solidos in festo Omnium Sanctorum annuatim pro advocatura persolvet. Idcirco, ne quis temerario ausu contra hanc institutionem ire temptaverit, sub anathemate interdicimus et nomine cum signis personarum et clericorum nostrorum, quibus presentibus confirmata est, annotari jussimus. Signum Clarenbaldi Atrebatensis archidiaconi. S. Frumaldi Ostrevandensis archidiaconi. S. Rogeri prepositi. S. Nicolai decani. S. Anselli cantoris. S. magistri Gilleni. S. Rollandi, Guillelmi, Hugonis, Johannis, Petri canonicorum presbiterorum. S. Gerbodonis, Roberti, Galteri canonicorum diaconorum. S. Widonis, Symonis, Herberti, Roberti, Sawalonis, Mathei, Henrici canonicorum subdiaconorum. Hec sunt nomina eorum, quos de parentibus et hominibus suis Balduinus dedit plegios et testes : Petrus de Baillol et fratres ejus Wifroidus et Willelmus, Theobaldus de Willeirval, Oliverus de Keri et fratres Ingelramnus et Gerardus, Wido de Albi et filii ejus Galterus et Hugo, Hugo de Sancto Albino, Balduinus de Berbera, Robertus de Juvenci, Alolz de Coreres, Mikael de Hennino, Oisbertus de Nemore, Willelmus de Nemore, Arnulfus de Iser et alii quamplures. Facta est hec libertatis institutio et data anno Domini MCLXI, in mense januario, anno vero episcopatus domini Godescalci Xº.
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 128, p. 146-147