Alvise, évêque d'Arras, tranche en faveur d'Herbert, prieur de Saint-Pry de Béthune, le différend qui l'opposait à Adam, curé de Fouquières au sujet d'une terre située dans cette paroisse et de la dîme y afférente.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Alvisus, Dei miseratione Attrebatensis episcopus, presentibus et futuris in perpetuum. Noverit omnis nostra posteritas, quod Herbertus prior ecclesiae Sancti Praejecti de Bethunia et Adam presbyter ejusdem parrochiae querelam in praesentia nostra ad invicem habuerunt super quadam terra Sancti Praejecti, quae est infra parrochiam Sancti Vedasti de Fuskires hinc et inde super viam publicam versus Esdinnul, quae etiam circiter XII mencaldeas terrae parum plus minusve estimatur continere. Hanc terram et omnem ejusdem terrae decimam prior tenebat et totam sibi ex integro vendicabat, sed et presbyter partem aliquam in ea de jure scilicet presbyterii habere volebat. Auditis itaque multociens partibus, demum prior, judicio canonice facto, quia prefatam terram cum omni decima ipsius terrae totam ex integro possederat et possidebat de jure possessionis, testes ydoneos in praesentia nostra produxit, qui legitime examinati fidei suae et juramenti interpositione publice contestati sunt, quod Sancti Praejecti ecclesia praefatam terram cum omni ejusdem terrae decima jam plusquam triginta septem annos in pace seipsis videntibus et absque calumpnia tenuisset, sic priori et ecclesiae Sancti Praejecti praefata terra et ipsius terrae decima integra et libera sentencia judiciali tota remansit. Quia igitur hec vidimus et audivimus, volumus et praecipimus ut ecclesia Sancti Praejecti et monachi ejusdem ecclesiae praefatam terram et ipsius terrae decimam ex integro totam quiete et perpetuo teneant et possideant. Et ne quis ulterius praefatam ecclesiam super hiis inquietare vel perturbare presumat, ad tenendae veritatis cautelam, presentem cartulam inde conscriptam sigillo nostro et testibus subscriptis corroboravimus et omnes, qui ulterius praefatam ecclesiam super hiis inquietare presumpserint, Dei et sanctae Mariae omniumque sanctorum auctoritate et nostra excommunicamus. Testes Goscelinus et Saswalo capellani episcopi, Thomas, Basilius, Rollandus canonici Sanctae Mariae, Gotsuinus abbas Aquicincti, Hugo abbas de Monte Sancti Eligii, Ranulfus abbas de Ham, Walterus decanus de Husden, Balduinus decanus de Bethunia et alii multi. Actum anno Domini MCXLIII.
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 82, p. 97-98