Marchiennes (abbaye Sainte-Rictrude et Saint-Pierre)
1122
Cambrai
charte
non suspecté
Robert, évêque d'Arras, notifie la restitution faite par Roger, châtelain de Lille, et Liétald de Biez à l'abbaye de Marchiennes de terres situées à Lorgies et les conditions dans lesquelles s'opère cette restitution.
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Robertus, Dei gratia Attrebatensis episcopus, tam futuris quam presentibus, aeternam in Christo salutem. Post animarum salutem nichil est quod nostrae sollicitius incumbat providentiae quam aecclesiarum dispersa fideliter recolligere et ad fratrum utilitatem redacta solide conservare. Notum itaque fieri volumus dilectioni vestrae, nos, Deo auxiliante, inter fratrem nostrum Amandum abbatem Marceniensem et Rogerum castellanum Islensem et Lietaldum de Biez tandem post diversarum controversias actionum pacem reformasse et terras Sanctae Rictrudis in parrochia villae Lorgiarum sitas, quas ipse castellanus et Lietaldus injuste sibi usurpaverant, ad antiquam Marceniensis aecclesiae possessionem aecclaesiastico judicio revocasse. Qualiter autem res acta sit atque inter eos ordinata concordia, breviter litteris commendare curavimus, ut et prefata aecclaesia in terris illis, quod nobis presentibus utrimque concessum est, in pace denuo possideat et illi constitutum pactionis terminum transgredi non presumant. Decretum itaque est in presentia nostra, Rogerum et Lietaldum de omnibus terris Sanctae Rictrudis, quas ipsi vel alii per eos prius injuste tenuerant, terragium et decimam aecclaesiae Marceniensi in posterum dare, prata, saltus et nemora in illis terris consistentia ad culturam segetum redigere et si quid de eisdem nemoribus venderetur, partem precii sicut de terragio et decima aecclaesiam accipere, rusticos quoque castellani, qui terras Sanctae Rictrudis excolunt, pro retentis terragiis ceterisque institutis per ministros aecclesiae Marcaeniensis ad justiciam Lorgias in atrium venire ; Lietaldum vero apud Hainas de similibus causis in placito per scavinios similiter justificari debere, unumquemque etiam eorum, id est Rogerum et Lietaldum, preter terragium et decimam pro censu terrae suae centum gallinas et quinque modios avenae singulis annis persolvere, sed tamen eundem Lietaldum avenam et gallinas, quas debet, cum pomerio et manso suo sicut se habet vetus fossatum Wenemari ab abbate in feodum tenere, excepto jure altaris et villici ; hospites quoque Sanctae Rictrudis circumquaque manentes in terris ipsius Lietaldi ad opus animalium suorum pascua gratis habere eundemque aut terragium terrae suae in horreum Sanctae Rictrudis Lorgias deducere aut ab subvehendum idem terragium monachis equum unum quotannis accomodare. Censum vero, quem debet castellanus, id est quinque modios avenae et centum gallinas, per hospites aecclaesiae circumquaque manentes pro terris, quas ab eodem castellano prius tenuerant, reddi debere et easdem terras, pro quibus hoc persolvunt, in abbatis potestate amplius permanere, eundemque castellanum hominium fidelitatem servitium pro beneficio, quod ab aecclaesia tenet, abbati ejusque successoribus facere. Sciendum quoque quod quidam miles de villa Isel, Wenemarus nomine, judicio clericorum nostrorum excommunicationem incurrerit propter injustam pervasionem terrarum seu hospitum Sanctae Rictrudis in villa Bachelerot noncupata consistentium. Hic tandem abbati et aecclesiae Marceniensi satisfaciens, in nostra presentia culpam suam recognovit, michi quoque ad opus ejusdem aecclaesiae prefatas terras et hospites in manum reddens et securitatem pacis in posterum faciens veniam postulavit et impetravit. Ad comprimendam vero cujuslibet malefactoris audatiam, hujus pactionis seriem scripto commendavimus et sigilli nostri impressione signantes personarum venerabilium nomina subscripsimus. Si quis itaque importunus pervasor vel quecumque persona hujus constitutionis paginam infringere presumpserit, communione christiana privatus excommunicationis periculo subjaceat, conservatoribus autem aeternae beatitudinis tribuatur hereditas. Signum domni Roberti episcopi. S. Drogonis et Roberti archidiaconorum. S. Odonis prepositi. S. Anasthasii cantoris. S. Petri et Bertulfi canonicorum. Actum Atrebati anno incarnati Verbi Mº Cº XXIIº, indictione XVa, anno autem pontificatus domni Roberti Atrebatensis episcopi VIIº.
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 35, p. 50-52