Robert, évêque d'Arras, concède au chapitre Saint-Pierre de Douai le droit de personat sur les autels de Sin et de Marcq.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, unius veri ac summi Dei, amen. Ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, pro humili et diutina petitione canonicorum ecclesiae Sancti Petri Duacensis, necnon et ob remissionem peccatorum meorum eidem ecclesiae altaria et ecclesias Sancti Martini de Sin et Sancti Remigii de Marca cum dotibus et appenditiis suis ad usus canonicorum, quae hactenus sub personatu obtinuit, remota omni venalitate et turpis lucri exactione, deinceps libere et absque personatu jure perpetuo concedimus possidenda, salvis in omnibus cathedraticis redditibus episcopi et consuetudinibus archidiaconi et ministrorum ejus. Presbytero vero de quolibet loco praedicto defuncto sive rationabiliter remoto, provideant canonici Sancti Petri et procurent alium idoneum presbyterum Atrebatensi episcopo praesentare, cui professionem faciat et obedientiam promittat et sic in populo Dei curam gerendam de manu episcopi gratis accipiat. Praecipimus autem, ut aliqui praedictorum canonicorum singulis annis Atrebatensi synodo intersint, nisi forte benevolentia episcopi relaxati fuerint. Ut autem nostrae paginae scriptum inconcussum et stabile permaneat, fideles et idoneos testes fratres nostros subnotare procuravimus. Signum domini Roberti Ostrevandensis archidiaconi. S. Drogonis Atrebatensis archidiaconi. S. domini Odonis sanctae Atrebatensis ecclesiae praepositi. S. domini Marselini ejusdem ecclesiae decani. S. Anastasii cantoris. S. Bertulfi canonici. S. Bernardi canonici et subdiaconi. S. clericorum domus episcopi Guemonari sacerdotis, Gutberti diaconi, Gualberti subdiaconi, Hugonis acoliti. Ego Robertus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, hujus nostrae paginae scriptum relegi, subscripsi et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti propria manu confirmavi. Actum Atrebati, anno Domini Christi MCXVII, XV kalendas septembris, indictione X, pontificatus autem domini Roberti Atrebatensis episcopi anno III.
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 26, p. 39-40