Geoffroi, évêque de Senlis, notifie que Jean de Baron a donné à l’abbaye de Chaalis 5 arpents de terre à Baron et a reçu de l’abbaye 10,5 livres. Renaud de « Chamilly » a donné à l’abbaye 6 arpents de terre à Baron et a reçu 12 livres et 5 sous. Arnoul Sorslinnez a donné 2 arpents et a reçu 99 sous.
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Gaufridus, Dei gratia episcopus Silvanectensis, notum fieri volumus presentibus et futuris quod Joannes de Berronio parochianus noster, assensu et voluntate Heremburgis uxoris suae filiarum quoque suarum Matildis et Feliciae, dedit monasterio Beatae Mariae Caroliloci et fratribus ibidem Deo servientibus quinque arpenta terrae in territorio Berronii certis metis distincta et determinata, in perpetuam elemosinam possidenda. Quam sane elemosinam ipse Joannes interpositione suae fidei semper et omnia garendire et omnem si qua undecunque pro ipsa terra oriretur calumnia propulsare et acquietare promisit, pro quorum omnium recompensatione prefati monasterii fratres predicto Joanni decem libras et dimidiam Parisiensium de communi charitate ecclesiae donaverunt. Cujus donationis, concessionis et affidationis testes sunt Reinardus sacerdos de Berronio, Alzo clericus, Evrardus de Borret in cujus manu prefatus Joannes affidavit ipsam elemosinam sicut predictum est garendire et acquietare, Laurentius filius Odonis de Gonissa, Letoldus de Berronio, Guillelmus de Laval, Gaufridus de Bascheel, Milo Javella, Theobaldus frater Petri majoris. Post horum vero attestatione,s ipsius elemosinae tenendae firmiter et acquietandae testes simul et fidejussores extiterunt Petrus major, Simon et Bartholomeus filius ejus majores. Hoc etiam donum et hanc elemosinam Futhaldus frater prefati Joannis benigne concessit et coram Rainardo sacerdote de Berronio sub fidei suae sacramento fideliter tenendam et acquietandam promisit. Hujus rei testes sunt ipse Rainardus sacerdos, Letoldus Palmarius, Guillelmus de Laval et Albericus frater ejus. Item sciant omnes quod Rainoldus de Chamilly, assensu et voluntate Milissendis uxoris suae filiarum quoque suarum Gilae et Emelinae, dedit et concessit monasterio Beatae Mariae Caroliloci et fratribus ibidem in Dei servitio congregatis et per succedentia tempora congregandis sex arpenta terrae in territorio Berronii sita et certis metis determinata in perpetuam elemosinam tenenda et perpetuo possidenda, quam videlicet elemosinam idem Rainoldus in manu Evrardi militis de Borret fideliter tenendam ac semper et per omnia acquietandam omnemque calumniam propulsandam affidavit. Hoc etiam donum et hanc elemosinam concessit Joannes maritus prefatae Emelinae filiae ipsius Rainoldi. Sed et Henricus, Stephanus et Robertus filii Berneri Mansebut cognati Rainoldi et Rosa soror ejus de quorum hereditate ipsa pervenit terra et quibus annuus ejusdem terrae redditur census, necnon et Guigerius faber maritus prefatae Rosae benigne concesserunt. Fratres autem predicti monasterii sepedicto Rainaldo pro prefatae elemosinae dono et recompensatione de charitate ecclesiae duodecim libras et quinque solidos donaverunt. Hujus donationis, concessionis et affidationis testes sunt Rainardus sacerdos, Alzo clericus, Evrardus de Borret, Laurentius de Gonissa, Petrus major, Simon major et Bartholomeus filius ejus majores, Letoldus, Guillelmus de Laval, Gaufridus de Bascheel, Milo Javele, Theobaldus fratres Petri majoris. Notum sit tam presentibus quam futuris quod Arnulphus Sorslinnez, laudantibus et concedentibus Richilde uxore sua, filiis suis et filiabus Petro, Sansone, Simone clerico, Guillelmo, Petro Rohes, Aschelina dedit et concessit monasterio Beatae Mariae Caroliloci et fratribus inibi Deo famulantibus duo arpenta terrae in territorio Berronii sita et certis metis determinata in elemosinam puram et perpetuam libere et absque ulla retentione possidenda, quam sane elemosinam prefatus Arnulphus semper et ubique manutenendam et acquietandam omnemque calumniam propulsandam bona fide promisit, et etiam in manu Evrardi militis de Borret plevivit. Pro hac autem elemosina et beneficio predicti monasterii fratres prefato Arnulpho centum solidos duodecim denarios minus donaverunt. Hoc etiam donum et hanc elemosinam benigne concessit Albericus de Tavel maritus prefatae Aschelinae. Testes sunt Rainardus sacerdos, Alzo clericus, Evrardus de Borret, Laurentius de Gonissa, Petrus major, Simon et Bartholomeus filius ejus majores, Letoldus, Guillelmus de Laval, Theobaldus frater Petri majoris. Haec igitur omnia ut rata et inconcussa permaneant, in presenti carta voluimus scribi et sigilli nostri impressione muniri ac prescriptis testibus corroborari. Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo nonagesimo.