Névelon, évêque de Soissons, notifie que Hugues Hotellus a renoncé à un cens annuel de 4 muids de froment que l’abbaye de Chaalis lui devait. Il reçoit de celle-ci la somme de 35 livres.
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Nivelo, Dei miseratione Suessionensis episcopus, notum facimus universis ecclesiae matris filiis tam presentibus quam futuris quod Hugo cognomento Hotellus parochianus noster antequam filium vel filiam haberet, assensu et voluntate uxoris suae Hersendis nomine, dedit et concessit monasterio Beatae Mariae Caroliloci et fratribus ibidem servientibus Deo in elemosinam quatuor modios frumenti quos in grangia Fulchereti annis singulis censuales recipiebat perpetuo et absque ulla retentione possidendos. Et quia predictam summam frumenti idem Hugo prefatae uxoris suae in dotem prius assignaverat, ipsa volente et consentiente, aliam eidem assignavit dotem, videlicet quamdam vineam in clauso ante portam suam et omnes vacuas masuras et hospites et prata et census. Pro recompensatione vero hujus elemosinae Hugo sepedictus de communi caritate ecclesiae triginta quinque libras Parisienses habuit, data prius fide sua quod hanc elemosinam semper et ubique garendiret et acquietaret omnemque calumniam et calumniae molestiam propulsaret. Hoc donum et hanc elemosinam benigne concesserunt Guido presbiter frater ipsius Hugonis et sorores ejus Odelina et Aalidis et maritus suus Guillelmus, Petrus Parvus avunculus ejus, Ivo li Buthiers et fratres sui, Joannes et Odo cognati Hugonis. Harum autem omnium concessionum testes sunt Joannes sacerdos de Verbereia in cujus presentia omnia gesta sunt, Radulphus capellanus suus, Hugo miles de Longomonte, Matheus coquus, Rainardus de Nivili, Robertus de Fraisneto et fratres sui Garnerius, Stephanus et Joannes, Odo et Joannes de Faencourt, Joannes vinctor. Ne igitur in posterum malignantium inexpleta cupiditas prefatam ecclesiam vel fratres pro his omnibus aliquatenus perturbare vel molestare presumat, predictae elemosinae donationem seu concessionem litteris tradi ac futurorum memoriae commendari sigilli nostri impressione ac prescriptorum testium autoritate curavimus premuniri. Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo nonagesimo.