« chartae-galliae-43995 »


Description

  •  
    Simon évêque de Meaux

  •  
    Chaalis (abbaye)

  •  
    1190


  •  
    Senlis

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Simon, évêque de Meaux, notifie que Jean de Mauregard a donné à l’abbaye de Chaalis 6 arpents de terre à Mauregard et en a reçu la somme de 24 livres.

  •  
    In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ego Symon, Dei gratia Meldensis episcopus, tam futurorum quam presentium memorie pagine presentis attestatione commendare ac notificare curavimus quod Johannes de Malreguart, parrochianus noster, assensu et voluntate Guntheldis matris sue, uxoris quoque sue Havidis ac filie sue Aalidis nomine, non enim tunc filium aut filiam plus habebat, fratrum etiam suorum Auberti et Hugonis assensu, dedit et concessit monasterio Beate Marie Karoliloci et fratribus ibidem Deo servientibus sex arpenta terre in territorio de Malreguart sita ac certis metis distincta et determinata in perpetuam elemosinam libere ac sine aliqua retentione possidenda. Quod donum et elemosinam prefatus Johannes cum uxore sua, matre quoque ac fratribus, benigne concesserunt ac fidei sue interposito sacramento semper et ubique tenendam et acquitandam, omnemque calumpniam propulsandam si qua undecumque oriretur promiserunt. Porro fratres prefati monasterii ipsi Johanni atque matri sue viginti quatuor libras Parisiensium de communi substantia monasterii donaverunt. Hoc etiam donum et hanc elemosinam Adelina, que in quadam parte ipsius terre campartem habebat, cum filiis suis Galterio et Thoma benigne concessit, tali videlicet conditione ut tempore collectionis messium, si ipsa vel heredes sui, ipsa die qua vocati fuerint ad campartem recipiendam, aut etiam secunda die vocati, et usque ad meridiem expectati non venerint, conversus magister grangie aut alius conversus ab eo jussus sub testimonio sue conversionis campartizabit et ubi statutum est campartem faciet deportari. Porro ipsa Adelina pro hac concessione decem et octo solidos habuit. Unde testes sunt Galterius decanus noster de Mesnilio in cujus presentia prefata donatio, pactio et affidatio facta fuit, Galterius prior de Malreguart, qui hujus pactionis fidem de manu predicti Johannis, uxoris etiam sue, matris quoque ac fratrum suorum in sua manu recepit, Hugo de Bosco, Rainfredus major, Albericus filius suus, Herveius, Brito, Aubertus filius Thebeline, Galterius et Thomas filii prefate Adeline. Hec igitur, ut rata et inconvulsa permaneant, in presenti carta voluimus scribi et sigilli nostri impressione muniri ac prescriptis testibus corroborari. Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo nonagesimo.

  •  
    Acte inédit. Transcription : B. Tock

  •  
    original

  •  
    Beauvais, AD Oise, H 5389 (= HS 1281)

  •  
    on

  •  
    B. Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae