Milo, abbé de Saint-Étienne de Dijon, fait savoir qu'il a vendu à l'abbaye de Cîteaux des biens situés à Neuilly.
Ego Milo Dei gratia abbas Sancti Stephani Divionensis et conventus noster notum facimus tam presentibus quam futuris quod nos pro magna necessitate et immensitate debitorum ecclesie nostre vendidimus ecclesie Cisterciensi pro ducentis triginta quinque libris quicquid habebamus apud Nuille cum omnibus appendiciis suis in terris in pratis in aquis in nemoribus in pasturis in gageriis et in omnibus usagiis vel aliis rebus cuius terre tamen censum tenetur reddere ecclesia Cisterciensis priori de Troans VII solidos apud Blaseium II solidos ecclesie Sancti Sequani tria bicheta frumenti et duo leguminis. Et si forte supra censum predictum aliquid inventum fuerit usque ad duodecem denarios ecclesia Cisterciensis persolvere tenetur. Si quid vero ultra duodecim denarios inventum fuerit ecclesia Sancti Stephani tenetur pacificare domui Cisterciensi. Omnia vero que in hac venditione continentur tenetur ecclesia Sancti Stephani garantire. Huius rei testes sunt : Petrus abbas Sancti Benigni Divionis, Humbertus abbas Buxerie, Guido abbas de Maceriis, Galterius de Olios monachus Sancti Benigni, Humbertus prior de Buxeria, magister Hugo decanus capelle ducis, Aymo miles de Monte Regali, Augustinus de Castro. Ut autem hoc ratum in perpetuum habeatur ego Milo abbas et conventus noster sigillorum nostrorum impressione presentem cartam roborari fecimus et muniri. Actum est hoc Dominice Incarnationis anno Mo Co nonagesimo septimo.
Acte inédit. Transcription : Coraline REY.
cartulaire
A. Original perdu. B. Copie XIIIe siècle, Dijon, AD Côte-d'Or, 11 H 64 (cartulaire 166), f. 72v-73r, n° 5. C. Copie XIIIe siècle, Dijon, AD Côte-d'Or, 11 H 63 (cartulaire 169), f. 81v, n° 7. D. Copie XIIIe siècle, Dijon, AD Côte-d'Or, 11 H 66 (cartulaire 168), f. 86r, n° 7. E. Copie moderne, Dijon, AD Côte-d'Or, 11 H 1005.
on
2335
Copie d'après le cartulaire 168, jugé plus fiable.