Notice de la donation faite à l’abbaye de Foigny par l’abbaye Saint-Jean de Laon de la terre de Drogon à La Cense-Carrée, contre un cens annuel de trois sous.
Notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod ecclesia Sancti Johannis de Abbatia concessit ecclesie de Fusniaco terram Drogonis que dicitur Fliengnies ad censum trium solidorum bone monete annuatim persolvendum in festo sancti Remigii, ea videlicet ratione ut si in prefata terra edificare vel habitare voluerint totam nobis ex ea decimam reddant. Quod si in ea non habitaverint sed eam excoluerint, tantum medietate sibi decime retenta aliam medietatem nichilominus reddant. Ecclesia etiam Beati Johannis, si materia lignorum indiget, ibi accipiet ad omnes usus suos, homines etiam de Fontanis quia ipsa terra eorum baticium est habent pasturas in ea et boscum ad omnes usus necessarios in edificationem, in conbustionem, in venditionem absque omni exactione silvagie. Utque hec rata et firma permaneant in posterum, sigilli impressione et cyrographo nostro firmata sunt. Signum Rogeri abbatis Sancti Johannis. S. Bernardi abbatis de Signiaco. S. Alardi thesaurarii. S. Petri. S. Rogeri prepositi. S. Amolrici cellerarii. S. Odonis Tortelli. S. Benedicti monachi de Fusniaco. S. Wiberti conversi.